圣经文本

 

Exodus第18章:1

学习

       

1 Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto,

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8719

学习本章节

  
/10837  
  

8719. ‘Et devolve desuper te, et portent tecum’: quod significet sic functiones et officia pro illis, constat ex significatione ‘devolvere desuper te’ quod sit derivare etiam ad alios, et ex significatione ‘portare cum illo’ quod sit adjumento esse; quod per ea verba significetur quod sic functiones et officia pro illis, est quia Dominus omnia et singula agit, 1 ex Se immediate, et mediate per caelum; quod mediate per caelum agat, non est quod illorum opis 2 indigeat, sed ut angelis ibi sint functiones et officia, ac inde vita et secundum officia et usus felicitas; inde est quod sit apparentia illis quod ex se agant, sed perceptio quod ex Domino; 3 haec significantur per quod Moscheh devolveret desuper se, et principes, qui judicarent res parvas, portarent cum illo. 4 Quod Dominus influat non solum immediate sed etiam mediate, nec modo in prima sed etiam in media et in ultima ordinis, videatur n. 6982, 6985, 6996, 7004, 7007.

脚注:

1. et quod mediate per angelos in coelo, est ut illis sit

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. hoc significatur

4. The remainder of the passage in the Manuscript stands at the end of Arcana Coelestia 8718 but is marked for insertion here.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.