圣经文本

 

Exodus第17章:16

学习

       

16 Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8599

学习本章节

  
/10837  
  

8599. ‘Et baculus Dei in manu mea’: quod significet quod inde potentia, constat ex significatione ‘baculi Dei’ quod sit potentia Divina, de qua n. 4013, 4015, 4876, 4936, 7026, et ex significatione ‘manus’ quod etiam sit potentia, n. 8595 fin. ; quod dicatur ‘baculus Dei in manu’, est quia per ‘baculum’ 1 significatur potentia exterior et per ‘manum’ interior, seu per ‘baculum’ potentia naturalis et per ‘manum’ spiritualis, n. 6947, 7011; inde potentia dicitur, quia vero pugnanti potentia 2 inest ex bono, nam omnis potentia quae vero est, est ex bono quod inest; causa est quia Divinum inest bono, et per bonum vero, non autem inest vero absque bono; quod omne potentiae vero sit ex bono, videatur n. 3563, 4931; et quod omne potentiae bono sit ex Divino, patet.

脚注:

1. significetur

2. est

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.