8
Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.

8529. ‘Et dixit Moscheh ad Aharonem’: quod significet influxum, constat ex significatione ‘dicere’ cum a Divino Vero interno, quod repraesentatur per ‘Moschen’, ad verum Divinum externum, quod repraesentatur per ‘Aharonem’, quod sit influxus, nam influxus Divinus fit per verum quod immediate a Domino procedit, in verum quod mediate; quod ‘Moscheh’ et ‘Aharon’ sint in sensu repraesentativo illa vera, videatur n. 7009, 7010, 7382.