8
Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.

8528. ‘In educere Me vos e terra Aegypti’: quod significet postquam liberati sunt ab infestationibus, constat ex significatione ‘educere’ quod sit liberare, et ex significatione ‘terrae Aegypti’ quod sint infestationes, de qua n. 7278; quod ‘terra Aegypti’ sint infestationes, est quia per Aegyptios et Pharaonem significentur illi qui probos in altera vita infestarunt, et qui etiam hodie infestant, 1 n. 7097, 7220, 7228, 7317, 8148.
脚注:
1. The Manuscript inserts videatur.
7220. ‘Veni, loquere ad Pharaonem regem Aegypti’: quod significet admonitionem ad illos qui infestant per mera falsa, constat ex significatione ‘loqui’ cum ex mandato Divino, quod sit admonitio; et ex repraesentatione ‘Pharaonis’ quod sint qui infestant per falsa, de qua n. 7107, 7110, 7126, 7142; et quia per mera falsa, dicitur ‘Pharao 1 rex Aegypti’, nam per ‘regem’ significatur in genuino sensu verum, et in opposito falsum, n. 2015, 2069.
脚注:
1. The Manuscript inserts etiam.