圣经文本

 

Exodus第16章:5

学习

       

5 Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8418

学习本章节

  
/10837  
  

8418. ‘Et colligent verbum diei in die suo’: quod significet jugiter ad necessitatem, constat ex significatione ‘colligere’ quod sit recipere, nam cum ‘pluere’ significat influxum, nempe boni a Divino, tunc ‘colligere’ significat receptionem, quoniam sibi correspondent; ex significatione ‘verbi’ quod 1 sit res de qua dicitur, hic panis seu manna e caelo; et ex significatione ‘diei in die suo’ quod sit jugiter ad necessitatem; quod sit jugiter, est quia quotidie accipiebant; quod quotidie sit jugiter, videatur n. 2838; et quod sit ad necessitatem, est quia colligerent quantum quotidie indigerent et non plus, pro quolibet nempe omerem.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.