圣经文本

 

Exodus第16章:36

学习

       

36 Gomor autem decima pars est ephi.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8403

学习本章节

  
/10837  
  

8403. ‘Et murmurabant omnis coetus filiorum Israelis’: quod significet indolentiam et [inde] querimoniam propter tentationis gravitatem, constat ex significatione ‘murmurare’ quod sit indolentia ex tentationis acerbitate, et querimonia, de qua n. 8351; ‘coetus filiorum Israelis’ sunt qui ab Ecclesia spirituali, ut supra n. 8398. Agitur hic de tertia tentatione, quae est propter defectum jucundi et boni, quae tentatio succedit priori in serie, quae fuit propter defectum veri.

[2] Qui non instructi sunt de regeneratione hominis autumant quod homo regenerari queat absque tentatione, et quidam quod regeneratus sit quando unam tentationem subierat; sed sciendum quod absque tentatione nullus regeneretur, et quod plures tentationes succedant una post alteram; causa est quia regeneratio fit ob 1 finem ut vita veteris hominis moriatur, et vita nova quae caelestis insinuetur; inde constare potest quod omnino pugna erit, vita enim veteris hominis resistit, nec vult exstingui, et vita novi hominis non potest intrare nisi ubi vita veteris exstincta est; inde patet quod utrinque pugna sit, et ardens, quia pro vita;

[3] qui ex rationali illustrato cogitat, inde potest videre et percipere quod regenerari nequeat homo absque pugna, hoc est, absque tentatione spirituali; tum quoque quod non regeneretur per unam tentationem sed per plures; sunt enim perplura genera mali quae jucundum vitae prioris, hoc est, vitam veterem, fecerunt; omnia illa mala non possunt semel et simul domari, inhaerent enim pertinaciter, nam irradicata sunt 2 parentibus a multis retro saeculis, et inde innata homini, et confirmata per 3 actualia mala ex semet ab infantia; haec mala omnia sunt e diametro opposita bono caelesti quod insinuandum, et quod faciet vitam 4 novam 5 .

脚注:

1. The Manuscript inserts illum.

2. The Manuscript places this after saeculis.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts, inde acerbitas pugnae.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.