圣经文本

 

Exodus第16章:32

学习

       

32 Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Ægypti.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8522

学习本章节

  
/10837  
  

8522. ‘Et sapor ejus sicut placentae in melle’: quod significet bonum quod jucundum, sicut quod ex vero per jucundum factum bonum, constat ex significatione ‘saporis’ quod praedicetur de jucundis quae boni, quia correspondet jucundo sapiendi, de qua n. 3502, 4793, ex significatione ‘placentae’ quod sit bonum spirituale, de qua n. 7978, et ex significatione ‘mellis’ quod sit jucundum naturale, de qua n. 5620, 6857; ex his sequitur quod ‘sapor ejus sicut placentae in melle’ 1 significet bonum quod jucundum quia factum per jucundum ex vero; hic describitur bonum spirituale unde et quomodo existit, ac sic quale est; quod nempe bonum illud sit verum in prima sua origine, et quod bonum fiat ex eo quod ex voluntate, 2 ita ex affectione in actum veniat; quicquid enim homo ex affectione vult, hoc appercipitur ut bonum et ideo etiam vocatur bonum; sed hoc bonum non existere potest quam per jucunda quae sunt naturalis hominis; per ea homo spiritualis introducitur, et cum introductus est, sensum ejus inde habet; hoc nunc est quod significatur per quod ‘sapor mannae esset sicut placentae in melle’.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts ac.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.