圣经文本

 

Exodus第16章:24

学习

       

24 Feceruntque ita ut præceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8403

学习本章节

  
/10837  
  

8403. ‘Et murmurabant omnis coetus filiorum Israelis’: quod significet indolentiam et [inde] querimoniam propter tentationis gravitatem, constat ex significatione ‘murmurare’ quod sit indolentia ex tentationis acerbitate, et querimonia, de qua n. 8351; ‘coetus filiorum Israelis’ sunt qui ab Ecclesia spirituali, ut supra n. 8398. Agitur hic de tertia tentatione, quae est propter defectum jucundi et boni, quae tentatio succedit priori in serie, quae fuit propter defectum veri.

[2] Qui non instructi sunt de regeneratione hominis autumant quod homo regenerari queat absque tentatione, et quidam quod regeneratus sit quando unam tentationem subierat; sed sciendum quod absque tentatione nullus regeneretur, et quod plures tentationes succedant una post alteram; causa est quia regeneratio fit ob 1 finem ut vita veteris hominis moriatur, et vita nova quae caelestis insinuetur; inde constare potest quod omnino pugna erit, vita enim veteris hominis resistit, nec vult exstingui, et vita novi hominis non potest intrare nisi ubi vita veteris exstincta est; inde patet quod utrinque pugna sit, et ardens, quia pro vita;

[3] qui ex rationali illustrato cogitat, inde potest videre et percipere quod regenerari nequeat homo absque pugna, hoc est, absque tentatione spirituali; tum quoque quod non regeneretur per unam tentationem sed per plures; sunt enim perplura genera mali quae jucundum vitae prioris, hoc est, vitam veterem, fecerunt; omnia illa mala non possunt semel et simul domari, inhaerent enim pertinaciter, nam irradicata sunt 2 parentibus a multis retro saeculis, et inde innata homini, et confirmata per 3 actualia mala ex semet ab infantia; haec mala omnia sunt e diametro opposita bono caelesti quod insinuandum, et quod faciet vitam 4 novam 5 .

脚注:

1. The Manuscript inserts illum.

2. The Manuscript places this after saeculis.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The Manuscript inserts, inde acerbitas pugnae.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7147

学习本章节

  
/10837  
  

7147. ‘Et peccavit populus tuus’: quod significet quod sic illis reatus quod malum fecerint, constat ex significatione ‘peccare’ quod sit reus mali fieri, et si hoc, quod ex merito lucrent poenam. Quomodo haec quae in hoc versu et in praecedentibus in genere se habent, dicendum: qui in inferiore terra sunt a falsis et malis injectis ab infernis quae circumcirca infestantur, ob causam ut mala et falsa removeantur et vera ac bona insinuentur, et sic in statum perducantur ut elevari in caelum possint, videatur n. 7090, 7122; sed prope ad finem durius infestantur quam prius, nam tunc vera illis subtrahuntur, et permittitur ut mera falsa infestent, et hoc usque ad desperationem; ex ordine enim Divino est ut ultimum infestationis et tentationis sit desperatio, videatur n. 1787, 2694, 5279, 5280; ut hic status illorum qui ab Ecclesia spirituali per filios Israelis repraesentaretur, factum hoc est a Pharaone, et hoc cum infestationes prope ad finem essent, cum nempe liberarentur, et ducerentur 1 in terram Canaanem.

[2] Sciendum est quod infestationes fiant eo modo, quod in cogitationes 2 injiciantur falsa et mala ab infernis, et quod vera et bona a caelo, hoc est, per caelum a Domino; 3 quod fit quia homo et spiritus non 4 cogitant a se, sed influunt omnia; hoc tametsi prorsus alienum a sensu, et sic incredibile apparet, usque tamen est verissimum; de hac re videantur quae prius ab experientia, n. 2886, 4151, 4249, 5846, 5854, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626, allata et ostensa sunt. Ex his potest sciri quomodo 5 intelligendum quod infestationes fiant per injectiones falsorum et quod augeantur 6 usque ad desperationem.

脚注:

1. The Manuscript deletes ad terram and inserts versus.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript inserts et sic.

4. cogitat ex se, nec aliquid velit ex se, sed quod influant omnia quae cogitat et quae vult

5. se habet cum illis quae supra dicta sunt, quod nempe

6. The Manuscript inserts illae ultimo.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.