圣经文本

 

Exodus第16章:13

学习

       

13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8394

学习本章节

  
/10837  
  

8394. Postquam homo se exploraverat, et agnoverat sua peccata, et paenitentiam egerat, manebit constans in bono usque ad finem vitae; si autem dein relabitur ad vitam mali priorem et hanc amplectitur, tunc profanat, nam tunc malum conjungit bono; inde status ejus posterior 1 fit pejor priore, secundum Domini verba, Quando immundus spiritus exit ex homine, perambulat arentia loca quaerens requiem, sed non invenit; tunc dicit, Revertar in domum meam unde exivi; cumque venit, et reperit illam vacuam, et scopis purgatam, et ornatam sibi, tunc abit et adjungit sibi septem alios spiritus pejores se, et ingressi habitant ibi; et fiunt posteriora hominis pejora primis, Matth. 12:43-45.

脚注:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8456

学习本章节

  
/10837  
  

8456. ‘Et 1 ascendit positio roris’: quod significet veri insinuationem, constat ex significatione ‘ascendere’ quod 2 hic sit dissipari et sic ad conspectum non apparere, et ex significatione ‘roris’ quod sit verum pacis, de qua mox supra; positio hujus super mannam significat insinuationem veri, nam verum pacis est Divinum Verum a Domino procedens in caelo; hoc quia intimum est, se insinuat in verum quod infra 3 est et vivificat illud, sicut ros solet gramen aut segetem super quam mane cadit; cum verum quod infra est ab illo vivificatum est, tunc verum pacis ascendit, hoc est, quoad apparentiam desinit, et conspicitur verum quod ab illo vitam acceperat; ita nascitur verum fidei, nam omne verum doctrinae seu Verbi non 4 fit verum apud hominem, priusquam a Divino acceperat vitam, et vitam accipit per insinuationem veri quod a Domino procedit, quod vocatur verum pacis; hoc verum non est verum fidei, sed est vita seu anima veri fidei, et disponit omnia quae in vero, quod verum fidei vocatur, in formam caelestem, et quoque postea ipsa vera inter se; ex his constare potest quomodo se habet cum insinuatione veri apud hominem per verum pacis. Sciendum etiam est quod inferiora seu exteriora apud hominem qui regeneratur vitam accipiant a superioribus seu interioribus successive, ita verum fidei a vero pacis, et hoc ab Ipso Domino; insinuatio vitae a Domino apud illos qui regenerantur fit in ordine successivo ab Ipso, ita per intimum, et sic per interiora ad exteriora; inde apud regeneratos apertum est usque a Domino, at apud illos qui non 5 regenerati sunt est clausum.

脚注:

1. The Manuscript deletes desiit and inserts ascendit. Compare page 3, note 1, which reads: descendit altered to ascendit then deleted, inserted and deleteddesiit, andinserted desiit again. Compare Arcana Coelestia 8450, 8456

2. sit desinere, seu

3. The Manuscript inserts seu extra.

4. est

5. regenerantur

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.