圣经文本

 

Exodus第13章

学习

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis : mea sunt enim omnia.

3 Et ait Moyses ad populum : Mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto : ut non comedatis fermentatum panem.

4 Hodie egredimini mense novarum frugum.

5 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, et Hethæi, et Amorrhæi, et Hevæi, et Jebusæi, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.

6 Septem diebus vesceris azymis : et in die septimo erit solemnitas Domini.

7 Azyma comedetis septem diebus : non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.

8 Narrabisque filio tuo in die illo, dicens : Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Ægypto.

9 Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos : et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto.

10 Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.

11 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananæi, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam :

12 separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis : quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.

13 Primogenitum asini mutabis ove : quod si non redemeris, interficies. Omne autem Primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.

14 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid est hoc ? respondebis ei : In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis.

15 Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum : idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.

16 Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos : eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto.

17 Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terræ Philisthiim quæ vicina est : reputans ne forte pœniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Ægyptum.

18 Sed circumduxit per viam deserti, quæ est juxta mare Rubrum : et armati ascenderunt filii Israël de terra Ægypti.

19 Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod adjurasset filios Israël, dicens : Visitabit vos Deus ; efferte ossa mea hinc vobiscum.

20 Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.

21 Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis : ut dux esset itineris utroque tempore.

22 Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#660

学习本章节

  
/1232  
  

660. [Vers. 10.] "Et habitantes super terra gaudebunt super illis et laetabuntur." - Quod significet jucunda ex amore infernali apud illos qui contra bona et vera ecclesiae, constat ex significatione "habitantium super terra", quod sint qui in ecclesia; hic qui in malis et inde falsis ibi, ita qui contra bona et vera ejus: et ex significatione "gaudere et laetari", quod hic sit jucundum amoris infernalis; omne enim gaudium et omnis laetitia est amoris, quisque enim gaudet et laetatur quando favetur ejus amori, et quando assequitur et obtinet quod amat; verbo, omne gaudium hominis procedit ex amore ejus, et omnis tristitia et dolor animi ex oppugnatione amoris.

[2] Quod dicatur "gaudere et laetari", est propter conjugium boni et veri; "gaudium" enim praedicatur de bono quia de amore, est enim proprie cordis et voluntatis, et "laetitia" praedicatur de vero quia de ejus amore, est enim proprie animi et ejus cogitationis; quare dicitur "gaudium cordis" et "laetitia animi": sunt enim ubivis in Verbo binae expressiones, quarum una se refert ad bonum et altera ad verum, et hoc quia conjunctio boni et veri facit et caelum et ecclesiam; inde tam caelum quam ecclesia comparatur conjugio, ex eo, quod Dominus dicatur Sponsus et Maritus, et caelum ac ecclesia sponsa et uxor; quapropter omnis qui non in illo conjugio est, non est angelus caeli, nec est homo ecclesiae: causa etiam est, quia bonum apud neminem datur nisi formatum per vera, nec verum apud aliquem datur nisi quod vivit ex bono; omne enim verum est forma boni, et omne bonum est esse veri; et quia unum absque altero non datur, sequitur quod conjugium boni et veri necessario esse debeat apud hominem ecclesiae sicut apud angelum caeli: omnis etiam intelligentia et sapientia est ex illo conjugio; nam ex illo nascuntur jugiter vera et bona, ex quibus formatur intellectus et voluntas.

[3] Haec dicta sunt ut sciatur cur dicitur "gaudere et laetari", quod nempe quia "gaudere" dicitur de bono ac de ejus amore seu affectione, et "laetari" de vero ac de ejus amore seu affectione; ut quoque pluries alibi in Verbo, ut in his locis: –

"Laetabuntur caeli, et gaudebit terra" (Psalmuss 96:11)

"Gaudeant et laetentur in Te omnes quaerentes Te" (Psalmuss 40:17 [B.A. 16] ; Psalmuss 70:54]);

"Justi laetabuntur et exultabunt coram Deo, et gaudebunt in laetitia" (Psalmuss 68:4 [B.A. 3]);

"Ut gaudeamus omnibus diebus nostris, laetifica nos juxta dies, afflixisti nos" (Psalmuss 90:14, 15);

"Laetamini in Hierosolyma, et exultate in ea, omnes amantes illam; gaudete cum ea gaudium, omnes lugentes super ea" (Esaias 66:10);

"Gaude et laetare, filia Edomi" (Threni 4:21);

"Ecce gaudium et laetitia occidere bovem" (Esaias 22:13);

"Gaudium et laetitia assequentur, fugient tristitia et gemitus" (Esaias 35:10; 51:11);

"Gaudium et laetitia invenietur in" Zione, "confessio et vox cantus" (Esaias 51:3);

"Audire 1 facies me gaudium et laetitiam" (Psalmuss 51:10 [B.A. 8]);

"Excisum est e domo Dei nostri laetitia et gaudium" (Joel 1:16);

"Jejunium decimi erit domui Jehudae in gaudium et in laetitiam" (Sacharia 8:19);

"Vox gaudii et vox laetitiae, et vox sponsi et vox sponsae" (Jeremias 7:34; 25:10; 33:11)

[4] Loco "gaudii" etiam dicitur "exultatio", quia "exultatio" similiter ac "gaudium" dicitur de bono, quia de amore, decorde et de voluntate; ut in sequentibus locis: –

"Exultabit Jacob, laetabitur Israel" (Psalmuss 14:7; Psalmuss 53:7 [B.A. :6]);

"Exulto et laetor in benignitate tua" (Ps. 31:8 2 7]);

"Laetamini in Jehovah, et exultate justi" (Psalmuss 32:11);

"Laetabitur mons Zionis, et exultabunt filiae Jehudae" (Psalmuss 48:12 [B.A.11]);

"Laetentur omnes confidentes in Te, et exultent in Te amantes nomen tuum" (Psalmuss 5:12 [B.A. 11]);

"Hic dies quem fecit Jehovah, exultemus et laetemur in eo" (Psalmuss 118:24);

"Exultemus et laetemur in salute Ipsius" (Esaias 25:9);

"Laetamini et exultate in aeternum super iis quae creo" ( 3 Esai. 65:18);

"Exulta et laetare, quod magnificaverit Jehovah faciendo" (Joel 2:21);

"Filii Zionis, exultate et laetamini in Jehovah Deo vestro" (Joel 2:23; Hab. 3:18 4 );

"Laetare et exulta ex omni corde, filia Hierosolymae" (Zephanias 3:14);

"Ablata est laetitia et exultatio de Carmele" (Esaias 16:10; Jeremias 48:33);

Dixit angelus ad Zachariam, "Erit tibi laetitia et exultatio, et multi super nativitate ejus gaudebunt" (Luca 1:14):

in omnibus his locis "exultatio" significat jucundum ex amore et affectione boni, ac "laetitia" amoenum ex amore et affectione veri.

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

圣经文本

 

Jeremias第19章:11

学习

       

11 et dices ad eos : Hæc dicit Dominus exercituum : Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari : et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum.