圣经文本

 

Exodus第12章:49

学习

       

49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2353

学习本章节

  
/10837  
  

2353. ‘Noctu’: quod significet ultimum tempus, quando amplius non agnoscuntur, constat a significatione ‘noctis’ quod sit tempus tenebrarum, quando non amplius conspiciuntur illa quae lucis sunt: angeli non venerunt noctu sed vespera, sed quia sunt viri Sodomae qui locuti et clamaverunt, hoc est, qui in falso et malo sunt, non dicitur vespere, sed ‘noctu’; ‘nox’ enim in Verbo significat tempus et statum quando nulla amplius lux veri sed mere falsum et malum, ita ultimum, quando judicium;

[2] in qua 1 significatione 'legitur passim 2 , ut apud Micham, Contra prophetas seducentes populum; ... nox vobis ex visione, et obtenebrescit vobis ex divinatione, et occidit sol super prophetis, et nigrescit super iis dies, 3:5, 6;

‘prophetae’ hic pro iis qui docent falsa; ‘nox, obtenebratio, occasus solis, nigrescens dies’ pro falsis et malis:

[3] apud Johannem, Si quis ambulat in die, non offendit, ... si quis autem ambulat in nocte, offendit, quia lux non est in illo, 11:9, 10;

ubi ‘nox’ pro falso ex malo; 3 ‘lux’ pro vero ex bono; sicut enim omnis lux veri est ex bono, ita omnis nox falsi est ex malo:

[4] apud eundem,

Me oportet operari opera Ipsius, Qui misit Me, quousque dies est, venit nox quando nemo potest operari, 9:4;

‘dies’ pro tempore et statu quando bonum et verum, ‘nox’ autem quando malum et falsum:

[5] apud Lucam, Dico vobis, ea nocte erunt duo super lecto uno, unusacceptabitur, alter deseretur, 17:34;

ibi nox pro ultimo tempore quando non amplius verum fidei.

[6] Quia in Aegypto cum exibant inde filii Israelis, repraesentabatur vastatio boni et veri intra Ecclesiam, et quod amplius nihil nisi falsum et malum regnaret, mandatum erat ut ‘media nocte exirent’, Exod. 11:4;

et factum, quod ‘media nocte omnia primogenita Aegypti occisa sint’, Exod. 12:12, 29, 30: et quia illi qui in bono et vero, repraesentati per filios Israelis, inter falsa et mala, sicut Lot Sodomae, custoditi sunt, nox illa respective ad eos ‘nox custodiarum Jehovae’ dicitur, ibid. Gen. 19:42.

脚注:

1. The Manuscript has simili.

2. The Manuscript inserts alibi in Verbo.

3. The Manuscript inserts et.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.