38
Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.
38
Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.
7957. ‘Etiam vos, etiam filii Israelis’: quod significet cum vero 1 illorum a Divino, et cum vero per quod bonum, et cum vero quod ex bono, constat ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit verum a Divino, de qua mox supra n. 7955; et ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepe, ita qui in vero per quod bonum, et in vero quod ex bono; Ecclesia enim spiritualis distinguitur ab Ecclesia caelesti in eo quod per verum quod fidei introducatur in bonum quod charitatis, ita quod pro essentiali habeat verum; initiatio fit per verum, nam per id instruuntur quid faciendum, et cum faciunt 2 id verum vocatur id bonum; ex hoc bono dein cum initiati sunt, vident vera secundum quae iterum agant; inde patet, 3 sive dicas 4 illos qui ab Ecclesia spirituali, sive illos qui in vero per quod bonum et in vero quod ex bono, idem sit.
脚注:
1. illo, in the First Latin Edition.
2. illud vocatur bonum
3. The Manuscript inserts quod.
4. Ecclesiam spiritualem, sive verum per quod bonum, et verum