圣经文本

 

Exodus第12章:31

学习

       

31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7891

学习本章节

  
/10837  
  

7891. ‘Et in die primo convocatio sancta’: quod significet quod in principio omnes simul erunt, constat a significatione ‘diei primi’ quod sit principium, nempe liberationis ab illis qui infestarunt, et 1 sic a damnatione; et ex significatione ‘convocationis sanctae’ quod sit quod omnes simul erunt. Convocationes fiebant ut una esset totus coetus Israelis, ac ita repraesentaret caelum, omnes enim tunc distincti erant in tribus, ac tribus in familias, et familiae in domos; quod repraesentaretur caelum cum societatibus ibi per tribus, familias, domos filiorum Israelis, videatur n. 7836; ideo convocationes illae dicebantur sanctae, et fiebant ad quodlibet festum, 2 Lev. 23:27, 36; Num. 28:26, 29:1, 7, 12; 3 ex eo ipsa festa vocabantur ‘convocationes sanctae’, 4 nam mandatum ut omnes masculi in illis 5 adessent; quod festa dictae sint convocationes sanctae, constat apud Moschen, Haec festa stata Jehovae, quae vocabitis convocationes sanctas, ad offerendum ignitum Jehovae, Lev. 23:37: quod tunc adessent omnes masculi, apud eundem,

Tribus vicibus in anno comparebit omnis masculus tuus coram Jehovah Deo tuo, in loco quem elegerit, in festo azymorum, et in festo septimanarum, et in festo tabernaculorum, Deut. 16:16.

脚注:

1. quoque liberationis

2. The Manuscript inserts videatur.

3. inde

4. et

5. apparerent

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.