圣经文本

 

Exodus第12章:29

学习

       

29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8001

学习本章节

  
/10837  
  

8001. ‘Tunc comedet illud’: quod significet quod cum illis, constat ex significatione ‘comedere’, nempe agnum paschalem una cum reliquis, quod sit communicare et conjungi, de qua n. 2187, 5643; cena enim paschalis repraesentabat, ut supra n. 7836, 1 7891, 7996, 7997, dictum, angelicas consociationes quoad bona et vera; et per statuta de alienigenis, servis, inquilinis, mercenariis, et peregrinis, de quibus hic agitur, in sensu interno indicatur quinam consociari possent et quinam non possent; inde est quod per ‘comedere’ significetur esse cum illis seu consociari, et per ‘non comedere’ 2 non esse cum illis, seu separari.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts separari ab illis.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.