圣经文本

 

Exodus第12章:26

学习

       

26 Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ?

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#8003

学习本章节

  
/10837  
  

8003. ‘In domo una comedetur’: quod significet consociationes bonorum convenientium ut faciant unum bonum, constat ex eo quod cena paschalis repraesentaverit consociationes angelicas in caelo, et quod unaquaevis domus filiorum Israelis societatem in particulari, videatur n. 7836, 7891, 7996, 7997; societates angelicae sunt omnes inter se distinctae secundum bona, et hoc in genere, in specie, et in particulari, n. 3241, 4625; consociati sunt qui in simili bono; quod hi unum bonum faciant, est quia omne unum non ab uno sed a pluribus existit; a pluribus enim variis sed usque convenientibus fit forma quae quod unum 1 faciat per harmoniam, in caelo per harmoniam spiritualem, 2 quae est bonorum amoris, videatur n. 3241, 3267, 3744-3746, 3986, 4005, 4149, 5598, 7236, 7833, 7836; ex his patet quod per ‘in una domo comedetur’ significentur consociationes bonorum convenientium ut faciant unum bonum simul; quod ‘comedere’, nempe Paesach, sit consociari, seu esse cum illis 3 , videatur supra n. 8001.

脚注:

1. in coelo faciat

2. hoc est, per convenientiam bonorum, quae ex amore, inde est quod unaquaevis societas in particulari (in the margin) una sit, et quoque in communi, imo universum coelum, nam faciunt sicut innumerabilia varia in communi, quae per consensum et convenientiam unum hominem faciunt, de his

3. The Manuscript inserts simul.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.