23
Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.
23
Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.
7888. ‘Quia omnis comedens fermentatum’: quod significet qui appropriat sibi falsum, constat ex significatione ‘comedere’ quod sit appropriare sibi, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin. , 3596, 4745; et ex significatione ‘fermentati’ quod sit falsum, ut 1 supra n. 7887.
脚注:
1. The Manuscript inserts mox.
3596. ‘Et benedixi ei, etiam benedictus erit’: quod significet quod conjunctum, constat a significatione ‘benedici’ quod sit conjungi, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584: quomodo se habet cum appropriatione et conjunctione veri per ‘Jacobum’ repraesentati, constare potest ab illis quae prius dicta sunt; quae quia talia sunt ut captum naturalis hominis transcendant, et non videri possint nisi in luce qua est rationalis seu internus homo, in qua luce pauci hodie sunt quia pauci regenerati, ideo praestat non amplius 1 illa illustrare, nam illustratio ignotorum et transcendentium captum non est in lucem sed magis in umbram mittere; praeter quod talia etiam superstruenda sint ideis veritatum naturalium, per quas capienda, quae quoque hodie deficiunt: idcirco etiam mox praecedentia tam strictim et modo quoad sensum internum vocum explicata sunt.
[2] Ex illis quae praecedunt constare potest quid involvit quod ‘Jishak a filio suo petierit venationem ut ex illa ederet, antequam illi benediceret’, et quod ‘non prius benedixerit quam postquam ederat’, et sic quod post esum sequeretur benedictio ejus qui fecit et apportavit, ut quoque patet ab Jishaki verbis hic de Jacobo, ‘adduxit mihi, et edi ab omni antequam venisti, et benedixi ei, 2 etiam benedictus erit’; causa patet ab interno intellectu ritualium antiquae Ecclesiae, ‘esus’ enim apud illos significabat appropriationem et conjunctionem, et apud quem ederant, seu a cujus pane, conjunctionem cum illo; ‘cibus’ in genere significabat illa quae amoris et charitatis sunt, hoc est, eadem quae cibus 3 caelestis et spiritualis', ‘panis’ ibi quae amoris in Dominum, et ‘vinum’ quae charitatis erga proximum; haec cum appropriata sunt, conjuncti erant; sic mutuo loquebantur ex affectione, et consociabantur; convivia apud antiquos non aliud fuerunt, comestiones ex sanctificatis in Ecclesia Judaica nec aliud repraesentabant, prandia et 4 cena in primitiva Ecclesia Christiana nec aliud involvebant.
脚注:
1. The Manuscript has eadem
2. The Manuscript inserts et, in the Manuscript, the First Latin Edition.
3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.
4. The Manuscript has caenae