圣经文本

 

Exodus第12章

学习

   

1 Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti :

2 Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.

3 Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.

4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.

5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum.

6 Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.

7 Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.

8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.

9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.

10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

11 Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.

12 Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus.

13 Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Ægypti.

14 Habebitis autem hunc diem in monimentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.

15 Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.

16 Dies prima erit sancta atque solemnis, et Dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.

17 Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Ægypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.

18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.

19 Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.

20 Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.

21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.

22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane.

23 Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.

24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.

25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas.

26 Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ?

27 victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.

28 Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.

31 Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis.

32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.

33 Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.

34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.

35 Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.

36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios.

37 Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.

38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.

39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.

40 Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.

41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.

42 Nox ista est observabilis Domino, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.

43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.

44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.

45 Advena et mercenarius non edent ex eo.

46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.

47 Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.

48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis auem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.

49 Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.

50 Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7872

学习本章节

  
/10837  
  

7872. ‘Ab homine et usque ad bestiam’: quod significet cupiditates illorum malas interiores et exteriores, constat ex significatione ‘ab homine et usque ad bestiam’ quod sit affectio boni interioris et exterioris, de qua n. 1 7424, 7523; per ‘hominem’ enim significatur affectio boni interioris et per ‘bestiam’ affectio boni exterioris; inde in opposito sensu, ut hic, ubi de Aegyptiorum primogenitis agitur, significantur 2 affectiones malae, seu cupiditates interiores et exteriores; quod ‘bestiae’ sint affectiones bonae et in opposito sensu affectiones malae seu cupiditates, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 1823, 2179, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. cupiditates mali

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#5198

学习本章节

  
/10837  
  

5198. ‘Ascendentes septem vaccae’: quod significet vera naturalis, constat a significatione ‘vaccarum’ quod sint vera naturalis, de qua sequitur; quod septem fuerint, est quia ‘septem’ significant sanctum, n. 395, 433, 716, et 1 inde numerus ille adjicit sanctitatem rei, de qua agitur n. 881; res etiam de qua hic agitur, est sancta, agitur enim de ulteriore renascentia naturalis per conjunctionem ejus cum caelesti spiritualis. Quod ‘vaccae’ seu juvencae significent vera naturalis, constare potest ex eo quod ‘boves et juvenci’ significent bona naturalis, n. 2180, 2566, 2781, 2830; in Verbo enim ubi masculus significat bonum, ibi femina verum, ac vice versa ubi masculus significat verum, ibi femina bonum; inde est quod ‘vacca’ significet verum naturalis, quia ‘bos’ significat bonum ejus;

[2] quod omnes bestiae quaecumque in Verbo nominantur, significent affectiones, bestiae malae et inutiles affectiones malas, at bestiae mites et utiles affectiones bonas, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 1823, 2179, 2180, 3218, 3519; causa quod significent, est ex repraesentativis in mundo spirituum, cum enim sermo est in caelo de affectionibus, tunc repraesentantur in mundo spirituum bestiae quae correspondent illius generis affectionibus de quibus sermo est, quod etiam saepius mihi videre datum est; et aliquoties miratus sum unde id, at perceptum quod bestiarum vitae non aliud sint quam affectiones, sequuntur enim affectionem suam ex instinctu absque ratione et sic feruntur quaelibet ad suum usum; affectionibus illis absque ratione non aliae formae corporum competunt quam quales sunt in quibus apparent super terra; inde est, cum de solis affectionibus est sermo, quod formae earum ultimae similes formis corporum talium bestiarum appareant, nam aliis indui nequeunt affectiones illae quam quae correspondent; visae quoque mihi sunt bestiae peregrinae quae in mundo nullibi existunt; fuerunt ex affectionibus ignotis et ex affectionibus mixtis;

[3] inde nunc est quod in Verbo per ‘bestias’ significentur affectiones, sed quaenam affectiones non aliunde patet quam ex sensu interno; quod per ‘boves’ significetur bonum naturalis, videatur in locis supra citatis, et quod per ‘vaccas’ vera naturalis, constare potest ab illis locis ubi nominantur, 2 ut apud Esai. 11:7, 4:16, Amos 4:1;

tum quoque Ex aqua separationis qua mundarentur, quae parata fuit exvacca rufa combusta in cinerem extra castra, cui admiscebatur lignum cedri, hyssopus et dibaphum coccineum, Num. 19:2-10 3 ; is processus cum recluditur per sensum internum, indicat quod per ‘vaccam rufam’ significetur verum naturalis immundum quod mundum factum per combustionem, tum quoque per talia quae significantur per ‘lignum cedri, hyssopum et dibaphum coccineum’; aqua inde repraesentabat medium purificationis.

脚注:

1. praeterea

2. sicut

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.