圣经文本

 

Exodus第11章:8

学习

       

8 Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes : Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi : post hæc egrediemur.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1851

学习本章节

  
/10837  
  

1851. ‘Et postquam ita, exibunt acquisitione magna’: quod significet liberationem, et quod illis bona caelestia et spiritualia, constat ex significatione ‘exire’ quod sit liberari, et a significatione ‘acquisitionis’ quod sit bonum caeleste et spirituale, nam haec acquisitio est illorum qui patiuntur persecutiones, et subeunt tentationes, oppressiones, afflictiones seu servitutem, de quibus in hoc et praecedente versu: haec bona quoque repraesentata et significata sunt per ‘acquisitionem filiorum Jacobi, cum exiverunt Aegypto’, Exod. 11:2; 12:36, tum quoque per ‘acquisitionem eorum in terra Canaane expulsis gentibus’; et passim apud Prophetas ubi de spoliis ab hostibus quibus ditescent, agitur.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.