圣经文本

 

Exodus第11章

学习

   

1 Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet.

2 Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.

3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo.

4 Et ait : Hæc dicit Dominus : Media nocte egrediar in Ægyptum :

5 et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.

6 Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.

7 Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël.

8 Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes : Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi : post hæc egrediemur.

9 Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen : Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti.

10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7780

学习本章节

  
/10837  
  

7780. ‘Usque ad primogenitum ancillae quae post molas’: quod significet vera falsificata fidei quae postremo loco, constat ex significatione ‘primogeniti’ quod sit fides, de qua mox supra n. 7779; et quia est fides, est verum in complexu, nam verum est fidei quia credendum; ex significatione ‘ancillae’ quod 1 sit affectio exterior veri, seu affectio scientiarum, de qua n. 1895, 2567, 3835, 3849; 2 ‘ancilla’ autem ‘post molas’ est affectio scientiarum maxime externa, nam per ‘post molas’ significatur quod postremo loco est; ‘post molas’ dicitur quia ‘mola’ praedicatur de illis quae sunt fidei; frumentum enim per molas comminuitur in farinam et sic praeparatur ad panem, et per ‘farinam’ significatur verum ex quo bonum, 3 et per ‘panem’ ipsum illud bonum quod inde; ita ‘sedere ad molas’ est addiscere et imbuere talia quae inservitura sunt fidei et 4 per fidem charitati; inde est quod antiqui, cum describerent prima doctrinae fidei rudimenta, descripserint id per ‘sedere ad molas’, et quae adhuc rudiora essent per ‘sedere post molas’; quia talia significabantur, idcirco Dominus, ubi de ultimo 5 tempore Ecclesiae docet, dicit, Duae molentes in mola, una assumetur, et altera derelinquetur, Matth. 24:41 6 ; quae nequaquam dicta fuissent, nisi ‘mola’ significaret illa quae fidei essent; quid ‘mola’ et ‘molere’ in sensu interno, videatur n. 4335. Quod vera fidei attinet, quae primo loco et quae postremo, sciendum quod illa vera fidei quae immediate procedunt ex bono charitatis sint quae primo loco, nam sunt bona in forma; vera autem quae ultimo loco sunt nuda vera; 7 cum enim vera successive derivantur, recedunt in quovis gradu a bono, et tandem nuda 8 vera fiunt; talia vera sunt quae significantur per ‘ancillas post molas’.

脚注:

1. sint affectiones veri exteriores, seu affectiones

2. ancillae autem post molas, sunt affectiones scientiae maxime externae, quae in sensuali homine

3. quod significatur per panem

4. postea

5. judicio

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. ita procedunt vera a bono, cum

8. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.