圣经文本

 

Exodus第11章

学习

   

1 Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet.

2 Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.

3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharaonis et omni populo.

4 Et ait : Hæc dicit Dominus : Media nocte egrediar in Ægyptum :

5 et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.

6 Eritque clamor magnus in universa terra Ægypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.

7 Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël.

8 Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes : Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi : post hæc egrediemur.

9 Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen : Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti.

10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.

   

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7781

学习本章节

  
/10837  
  

7781. ‘Et omne primogenitum bestiae’; quod significet fidei bona adulterata, constat ex significatione ‘primogeniti’ quod sit fides; et ex significatione ‘bestiae’ quod sint affectiones boni, et in opposito sensu affectiones mali, de qua n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 2179, 2180, 3519, 1 4724, 5198; quod ‘bestiae’ talia significent, est ex repraesentativis in altera vita, n. 3218; ideo quoque talia per illas significabantur in sacrificiis, n. 2180, 2805, 2807, 2830, 3519; 2 quia ‘bestiae’ illa significabant, 3 ideo per ‘primogenitum bestiae’ 4 significatur veri bonum hic adulteratum, quia apud Aegyptios, qui omnia vera et bona 5 perverterunt per applicationes ad malos usus.

脚注:

1. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

2. The Manuscript inserts et.

3. idcirco

4. Swedenborg first wrote significantur veri bona hic adulterata then he made bona and adulterata singular but left the verb unchanged.

5. The Manuscript inserts Ecclesiae.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.