圣经文本

 

Exodus第10章:27

学习

       

27 Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7690

学习本章节

  
/10837  
  

7690. ‘Et omnem fructum arboris’: quod significet omne cognitivum boni, constat ex significatione ‘fructus’ quod sint opera fidei 1 seu charitatis, ita bona; unde 2 fructificare praedicatur de bono, n. 43, 3 55, 913, 983, 2846, 2847; et ex significatione ‘arboris’ quod sint perceptiones, tum cognitiones, de qua n. 103, 2163, 2722, 2972. Quod ‘fructus’ sint opera 4 charitatis, ita bona, est quia primum arboris est fructus in quo semen, et ultimum ejus est fructus in quo semen, ac intermedia ejus sunt rami 5 seu folia; similiter ac bonum amoris et verum fidei; bonum amoris est primum cum homo regeneratur 6 seu plantatur, et est quoque ultimum; intermedia sunt vera fidei, 7 quae ex bono amoris ut ex suo semine, et continue spectant bonum amoris ut suum ultimum, sicut intermediate arboris suum fructum in quo semen. Quod ‘fructus’ significent bona, patet a pluribus locis in Verbo, ut apud Matth. 3:8, 9, 7:16-20, 12:33, 21:43; Luc. 3:8, 9, 6:43-49, 13:6-10; Joh. 15:2-8, 16; Esai. 37:31; Jer. 17:8 8 , 32:19; Apoc. 22:2.

脚注:

1. et

2. fructificari

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts fidei et.

5. cum foliis

6. ac

7. inde est, et quia regeneratio hominis se habet sicut arbor, quod in Verbo fructus significet bona

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.