圣经文本

 

Exodus第10章:26

学习

       

26 Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula : quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6649

学习本章节

  
/10837  
  

6649. ‘Et impleta terra illis’: quod significet usque ad plenum Ecclesiae, constat ex significatione ‘impleri’ quod sit plenum; et a significatione ‘terrae’ quod sit Ecclesia, de qua n. 82, 662, 1066, 1067, 1262, 1 1411, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118 fin. , 2928, 3355, 4447, 4535, 5577; 2 per ‘terram Goschen’ ubi nunc erant filii Israelis, 3 significatur Ecclesia; quod ibi Ecclesia, antequam filii Israelis venerunt in terram Canaanem, 4 constat ex sequentibus, quod nempe ibi non plagae, quae alibi in Aegypto, tum quod ibi lux, cum alibi tenebrae, Exod. 10:21-23;

et quod 5 sic terra illa 6 esset prorsus separata a reliquis terris in Aegypto; et quoque constat ex eo quod per ‘terram Goschen’ significetur medium seu intimum in naturali, n. 5910, 6028, 6031, 6068, ita Ecclesia; nam in intimo 7 naturalis est 8 Ecclesia spiritualis.

脚注:

1. The Manuscript places this before 662

2. hic, terra

3. nam hic erat

4. The Manuscript inserts quod ibi tunc Ecclesia.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. separata prorsus esset

7. naturali

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.