圣经文本

 

Exodus第10章:18

学习

       

18 Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7704

学习本章节

  
/10837  
  

7704. ‘Et conjecit illam in mare Suph’: quod significet in infernum, constat ex significatione ‘maris Suph’ quod sit infernum, de qua in sequentibus ubi de transitu filiorum Israelis per mare illud, et de interitu Aegyptiorum ibi, ex Divina Domini Misericordia, agendum est; per conjici in infernum non intelligitur quod falsum ab infestantibus ablatum sit, et conjectum aliunde, sed quod apud infestantes remanserit, et 1 per illud conjuncti sint infernis ubi talia; nam mali in altera vita, 2 per omnem statum mali et falsi quem ineunt, conjunguntur cum infernis, ubi 3 illa quae talis status; inde conjunctio fit 4 successive cum pluribus, antequam plene devastati sunt; sed de his ab experientia alibi 5 .

脚注:

1. The Manuscript inserts sic.

2. cum statum novum mali vel falsi recipiunt, tunc

3. talia

4. cum totidem, quot novos status recipiunt; per conjungi significatur communicatio

5. The Manuscript inserts plura.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.