圣经文本

 

Exodus第10章:11

学习

       

11 non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino : hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7712

学习本章节

  
/10837  
  

7712. ‘Et palpabit caligine’: quod significet densitatem falsi ex malo, constat ex significatione ‘palpare caligine’ quod 1 sit quod falsa ex malo tam densa sint ut non aliquid veri et boni nosci possit; sed si inquiritur, est sicut qui in caligine palpat, ac offendit et impellit ubivis; quare 2 apud Esaiam ‘caligo’ vocatur ‘caligo impulsus’, 8:22, et describitur apud eundem,

In caliginibus ambulamus, palpamus sicut caeci parietem, et sicut non oculi palpitamus, offendimus in meridie sicut crepusculo, inter vivos sicut mortui, 59:9, 10.

脚注:

1. falsum et malum tam densa sint ut nequaquam nosci possit aliquid veri et boni; quando enim plane creditur quod malum sit bonum malum, tunc dicitur homo palpare incaligine

2. The Manuscript places this after impulsus, .

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.