圣经文本

 

Deuteronomium第7章

学习

   

1 Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hethæum, et Gergezæum, et Amorrhæum, Chananæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te :

2 tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis fœdus, nec misereberis earum,

3 neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo :

4 quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis : irasceturque furor Domini, et delebit te cito.

5 Quin potius hæc facietis eis : aras eorum subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite :

6 quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.

7 Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores :

8 sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris : eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Ægypti.

9 Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes :

10 et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.

11 Custodi ergo præcepta et cæremonias atque judicia, quæ ego mando tibi hodie ut facias.

12 Si postquam audieris hæc judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis :

13 et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terræ tuæ, frumento tuo, atque vindemiæ, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi.

14 Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.

15 Auferet Dominus a te omnem languorem : et infirmitates Ægypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis.

16 Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui.

17 Si dixeris in corde tuo : Plures sunt gentes istæ quam ego : quomodo potero delere eas ?

18 noli metuere, sed recordare quæ fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Ægyptiis,

19 plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus : sic faciet cunctis populis, quos metuis.

20 Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint.

21 Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis :

22 ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter : ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ.

23 Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo : et interficiet illos, donec penitus deleantur.

24 Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub cælo : nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos.

25 Sculptilia eorum igne combures : non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui :

26 nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#1043

学习本章节

  
/1232  
  

1043. "Et inaurata auro, et lapide pretioso." - Quod significet apparentiam religiosi istius in externis sicut foret ex spirituali bono et vero, cum tamen in internis est ex infernali malo et falso, constat ex significatione "auri", quod sit bonum spirituale, et malum ei oppositum, quod vocatur malum infernale; quod "aurum" significet bonum, videatur (supra) (n. 242): et ex significatione "lapidis pretiosi", quod sit verum ex origine spirituali, et quoque falsum ei oppositum, quod vocatur falsum infernale; quod "lapis pretiosus" sit verum ex origine spirituali, videatur (supra) (n. 717).

[2] Supra de bono et vero ex origine caelesti, et de bono et vero ex origine spirituali, aliqua dicta sunt; nunc de malo et falso quae illis opposita sunt, dicetur. Sicut caeli in duo regna, nempe in regnum caeleste et regnum spirituale, distincti sunt, ita quoque inferni in duo dominia illis regnis opposita distincti sunt; dominium oppositum regno caelesti vocatur diabolicum, et dominium oppositum regno spirituali vocatur infernale; distinguuntur illa dominia in Verbo per nomina "Diabolus" et "Satanas." Quod in infernis bina dominia sint, est quia caeli et inferni sibi oppositi sunt, ac oppositum correspondebit prorsus opposito, ut aequilibrium sit: omnium enim existentia et subsistentia, tam in mundo naturali quam in mundo spirituali, dependet a justo aequilibrio inter duo agentia quae sunt opposita, quae dum manifeste contra se mutuo agunt, per vires agunt; dum autem non manifeste, per conatus agunt. Per aequilibria in utroque mundo conservantur omnia; absque illo perirent omnia. Aequilibrium in mundo spirituali est inter bonum e caelo et malum ex inferno, et inde inter verum e caelo et falsum ex inferno; nam ita continue ordinatur a Domino, ut omnia genera et omnes species boni et veri in caelis sibi opposita habeant mala et falsa generum ex opposito correspondentium in infernis; ita bona et vera ex origine caelesti sibi opposita habent mala et falsa quae vocantur diabolica; similiter bona et vera ex origine spirituali, sibi opposita habent mala et falsa quae vocantur infernalia.

[3] Aequilibria trahunt suam causam ex eo, quod Divina bona et Divina vera, quae angeli in caelis a Domino recipiunt, eadem illa spiritus in infernis vertant in mala et falsa. Omnes angeli, spiritus et homines in aequilibrio inter bonum et malum, et inde inter verum et falsum, a Domino tenentur, ob causam ut sint in libero, et sic abducantur a malo ad bonum, et a falso ad verum, facile et sicut a se, dum a Domino; inde est quod etiam ex libero ducantur a bono ad malum seu a vero ad falsum, et hoc quoque sicut a se, tametsi ex inferno.

  
/1232  
  

圣经文本

 

Ezechiel第7章:19

学习

       

19 Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit : argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini : animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est.