圣经文本

 

Daniel第4章:34

学习

       

34 Nunc igitur, ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem cæli : quia omnia opera ejus vera, et viæ ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#756

学习本章节

  
/962  
  

756. "Et facta est habitaculum daemoniorum," significat quod inferna eorum sint inferna concupiscentiarum dominandi ex oestro amoris sui, et concupiscentiarum prophanandi vera Caeli ex zelo spurio illius amoris. - Per "daemonia" significantur concupiscentiae mali (458), et quoque concupiscentiae falsificandi vera; sed daemonia, sicut concupiscentiae, sunt plurium generum, at pessima sunt quae sunt concupiscentiae dominandi ex oestro amoris sui super sancta Ecclesiae et super Caelum; et quia hic dominatus insidet cordibus illorum, sunt etiam concupiscentiae prophanandi vera Caeli ex zelo spurio illius amoris: et quia illi, cum fiunt daemonia, quod fit post mortem, sciunt quod Solus Dominus dominetur super Caelum et Terram, fiunt odia contra Ipsum, usque tandem ut post elapsum saeculi non sustineant audire Ipsum nominari. Ex his patet, quod per "Babylon facta est habitaculum daemoniorum" significetur quod inferna illorum sint inferna concupiscentiarum dominandi ex oestro amoris sui, et concupiscentiarum prophanandi vera Caeli ex zelo spurio illius amoris. Nescitur in mundo quod omnes post mortem fiant affectiones amoris regnantis apud se; affectiones bonae, qui spectaverunt ad Dominum et ad Caelum, ac simul fugerunt mala ut peccata; at affectiones malae, quae sunt concupiscentiae, qui spectaverunt solum ad se et ad mundum, ac mala fugerunt non ut peccata, sed modo ut damna famae et honoris. Affectiones illae ad vivum apparent et percipiuntur in mundo spirituali, at solum cogitationes ex affectionibus in mundo naturali. Inde est, quod homo non sciat quod Infernum insit affectionibus amoris mali, et Caelum affectionibus amoris boni. Quod homo non sciat, est inde; et quod non percipiat, est quia concupiscentiae amoris mali trahunt ex haereditate quod in voluntate sint jucundae, et inde in intellectu amoenae; et super id quod jucundum et amoenum est, homo non reflectit, quia id ducit animum ejus, sicut vena fluvii torrentis navigium. Quare illi qui se immerserunt illis jucundis et amoenis, non possunt aliter ad jucunda et amoena affectionum amoris boni et veri venire, quam sicut illi qui valida vi brachii urgent remos contra venam fluvii torrentis: secus autem illi qui non profunde immerserunt se.

  
/962