圣经文本

 

Daniel第2章:46

学习

       

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum præcepit ut sacrificarent ei.

来自斯威登堡的著作

 

De Divina Providentia#328

学习本章节

  
/340  
  

328. Sed haec in serie demonstranda sunt. PRIMUM. Quod omnis Religio successu temporis decrescat et consummetur. In hac Tellure fuerunt plures Ecclesiae, una post alteram, nam ubi datur Genus humanum, ibi datur Ecclesia, Coelum enim, quod est finis creationis, est ex Humano genere, ut supra demonstratum est, et non aliquis in coelum venire potest, nisi sit in duobus universalibus Ecclesiae, quae sunt agnoscere Deum, et bene vivere, ut mox supra 326, ostensum est; inde sequitur, quod in hac Tellure fuerint Ecclesiae ab Antiquissimo tempore, usque ad tempus hodiernum. Illae Ecclesiae describuntur in Verbo, sed non historice; modo Ecclesia Israelitica et Judaica, ante quam tamen plures fuerunt, et hae solum ibi descriptae sunt per gentium et personarum nomina, et per quaedam de illis.

[2] Antiquissima Ecclesia, quae Prima fuit, descripta est per Adamum et Chaivam uxorem ejus. Ecclesia sequens, quae Ecclesia Antiqua vocanda est, descripta est per Noachum et tres ejus filios, ac per posteros ex illis; haec fuit ampla, et extensa per plura Regna Asiae, quae fuerunt Terra Canaan cis et trans Jordanem, Syria, Assyria et Chaldaea, Mesopotamia, Aegyptus, Arabia, Tyrus et Sidon; apud hos fuit Verbum vetustum, de quo in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA 101-103; Quod illa Ecclesia in his Regnis fuerit, constat ex variis, quae de illis in Propheticis Verbi memorantur. Sed illa Ecclesia insigniter mutata est ab Ebero, ex quo orta est Ecclesia Hebraea; in hac cultus per Sacrificia primum institutus est. Ex Hebraea Ecclesia nata est Ecclesia Israelitica et Judaica, sed solenniter instituta propter Verbum, quod ibi conscriberetur.

[3] Hae quatuor Ecclesiae intelliguntur per statuam visam Nebuchadnezari in somnio, cujus caput erat ex auro puro, pectus et brachia ex argento, venter et femora ex aere, ac crura et pedes ex ferro et argilla, 1 Daniel 2:32-33. Nec aliud per Saecula aureum, argenteum, cupreum, et ferreum, a scriptoribus antiquis memorata, intelligitur. Quod Ecclesiae Judaicae successerit Ecclesia Christiana, notum est. Quod omnes illae Ecclesiae successu temporis decreverint usque ad finem, qui vocatur Consummatio, ex Verbo etiam videri potest.

[4] Consummatio 2 Ecclesiae Antiquissimae, quae facta est per esum ex arbore scientiae, per quem significatur fastus propriae intelligentiae, describitur per Diluvium. Consummatio Ecclesiae Antiquae describitur per varias devastationes Gentium, de quibus in Verbo tam Historico quam Prophetico, cumprimis per ejectionem Gentium e terra Canaane a filiis Israelis. Consummatio Ecclesiae Israeliticae et Judaicae intelligitur per destructionem Templi Hierosolymitani, et per abductionem populi Israelitici in perpetuam captivitatem, ac gentis Judaicae in Babyloniam: et demum per alteram Templi et simul Hierosolymae destructionem, ac illius Gentis dispersionem: quae Consummatio praedicitur in multis locis apud Prophetas, et apud Danielem 9:24-27. Ecclesiae autem Christianae successiva vastatio usque ad finem, describitur a Domino apud Matthaeum 24: apud Marcum 13 : et apud Lucam 21; ipsa vero ejus Consummatio in Apocalypsi. Ex his constare potest, quod Ecclesia successu temporis decrescat et consummetur; ita quoque religio.

[5] SECUNDUM. Quod omnis Religio decrescat et consummetur per inversionem imaginis Dei apud hominem. Notum est, quod homo creatus sit in imaginem Dei, secundum similitudinem Dei, Genesis 1:26 : sed dicetur, quid imago et quid similitudo Dei: Deus solus est Amor et Sapientia; homo creatus est ut sit receptaculum utriusque; ut voluntas ejus sit receptaculum Divini Amoris, ac ut intellectus ejus sit receptaculum Divinae Sapientiae. Quod duo illa a creatione sint apud hominem, et quod illa faciant hominem, et quod illa etiam apud unumquemvis formentur in utero, supra ostensum est; homo itaque imago Dei est, quod sit recipiens Divinae Sapientiae, et similitudo Dei est, quod sit recipiens Divini Amoris; quare receptaculum quod vocatur intellectus, est imago Dei, et receptaculum quod vocatur voluntas, est similitudo Dei; inde quia homo creatus et formatus est ut sit receptaculum, sequitur, quod creatus et formatus sit, ut voluntas ejus recipiat amorem a Deo, ac ut intellectus ejus recipiat sapientiam a Deo; quae homo etiam recipit, dum agnoscit Deum, et vivit secundum praecepta Ipsius, sed in minori et majori gradu, sicut ex religione scit Deum, et scit praecepta; proinde sicut scit vera, nam vera docent quid Deus et quomodo agnoscendus est, tum quid praecepta et quomodo vivendum secundum illa.

[6] Imago Dei et similitudo Dei non sunt deperditae apud hominem, sed sunt sicut deperditae; manent enim insitae in binis ejus facultatibus, quae vocantur Libertas et Rationalitas, de quibus supra multis actum est: factae sunt sicut deperditae, cum homo fecit receptaculum Divini Amoris, quod est voluntas ejus, receptaculum amoris sui, ac receptaculum Divinae Sapientiae, quod est intellectus ejus, receptaculum propriae intelligentiae; per id invertit imaginem et similitudinem Dei, avertit enim illa receptacula a Deo, et convertit illa ad se: inde est, quod illa supra occlusa sint, et infra aperta, seu quod a facie occlusa et a tergo aperta, cum tamen a creatione fuerunt a facie aperta et a tergo occlusa; et cum illa ita inverse aperta et occlusa sunt, tunc receptaculum amoris seu voluntas recipit influxum ex inferno seu a suo proprio, similiter receptaculum sapientiae seu intellectus. Inde in Ecclesiis ortus est cultus hominum loco cultus Dei, ac cultus ex doctrinis falsi loco cultus ex doctrinis veri, hic ex propria intelligentia, ille ex amore sui. Ex his patet, quod religio successu temporis decrescat et consummetur per inversionem imaginis Dei apud hominem.

[7] TERTIUM. Quod hoc existat ex continuis incrementis mali haereditarii in generationibus. Quod malum haereditarium non sit ex Adamo et Chaiva uxore ejus per esum ex arbore scientiae, sed quod successive derivetur et transplantetur a parentibus in proles, et sic ex continuis incrementis ingravescat in generationibus, supra dictum et ostensum est. Cum malum inde ingravescit apud multos, tunc a se dispergit malum in plures; nam in omni malo est libido seducendi, in quibusdam ardens ex ira contra bonum; inde contagium mali; hoc cum invasit praesules, moderatores et antesignanos in Ecclesia, fit religio perversa, ac media sanationis, quae sunt vera, per falsificationes fiunt corrupta: 3 ex his nunc est successiva vastatio boni et desolatio veri in Ecclesia usque ad consummationem ejus.

[8] QUARTUM. Quod usque a Domino provideatur, ut quisque salvari possit. Providetur a Domino, ut ubivis sit religio, et in unaquavis religione sint duo essentialia salutis, quae sunt, agnoscere Deum et non facere malum quia est contra Deum; reliqua quae sunt intellectus et inde cogitationis, quae vocantur fidei, providentur cuivis secundum vitam ejus, nam illa sunt accessoria vitae; et si praecedunt, usque non vitam prius accipiunt. Providetur etiam, quod omnes qui 4 vixerunt bene, et agnoverunt Deum, post mortem instruantur ab angelis, et tunc illi qui in binis illis essentialibus religionis in mundo fuerunt, vera Ecclesiae, qualia sunt in Verbo, acceptant, et Dominum pro Deo Coeli et Ecclesiae agnoscunt; et hoc recipiunt facilius quam Christiani, qui ideam de Humano Domini separato a Divino Ipsius secum e mundo tulerunt. Provisum etiam est a Domino, ut omnes qui moriuntur infantes, ubicunque nati sunt, salventur.

[9] Datur etiam cuivis homini post mortem copia emendandi vitam, si possibile; instruuntur et ducuntur a Domino per angelos, et quia tunc sciunt quod vivant post mortem, et quod coelum et infernum sint, principio recipiunt vera; sed illi qui non agnoverunt Deum, et fugerunt mala ut peccata in mundo, brevi post fastidiunt vera, ac recedunt; et illi qui agnoverunt illa ore et non corde, sunt sicut virgines stultae, quae lampades habebant et non oleum, ac petierunt oleum ab aliis, et quoque abiverunt et emerunt, et tamen non in nuptias intromissae sunt; lampades significant vera fidei, et oleum significat bonum charitatis. Ex his constare potest, quod Divina Providentia sit, ut quisque salvari possit, et quod ipse homo sit in culpa si non salvatur.

[10] QUINTUM. Quod etiam provideatur, ut nova Ecclesia loco devastatae prioris succedat. Hoc factum est ab antiquissimis temporibus, quod nempe devastata Ecclesia priore successerit nova; post Ecclesiam antiquissimam successit Antiqua; post Antiquam Israelitica seu Judaica; post hanc Christiana; quod etiam post hanc successura sit nova Ecclesia, praedicitur in Apocalypsi, quae ibi intelligitur per Novam Hierosolymam descendentem e Coelo. Causa, quod nova Ecclesia loco devastatae prioris successura a Domino provideatur, in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA 104-113, videatur.

脚注:

1. Prima editio: atgilla,

2. Prima editio: Cousummatio

3. Prima editio: currupta:

4. Prima editio: qui

  
/340  
  

圣经文本

 

Lucas第21章

学习

   

1 Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.

2 Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.

3 Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.

4 Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.

5 Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit :

6 Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.

7 Interrogaverunt autem illum, dicentes : Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient ?

8 Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos.

9 Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.

10 Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.

11 Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.

12 Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum :

13 continget autem vobis in testimonium.

14 Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis :

15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

16 Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :

17 et eritis odio omnibus propter nomen meum :

18 et capillus de capite vestro non peribit.

19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.

20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus :

21 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam,

22 quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.

23 autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.

24 Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.

25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum :

26 arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cælorum movebuntur :

27 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.

28 His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra.

29 Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores :

30 cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.

31 Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.

32 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.

33 Cælum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.

34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa :

35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.

36 Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.

37 Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.

38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.