圣经文本

 

Daniel第2章:15

学习

       

15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#538

学习本章节

  
/962  
  

538. "Habens capita septem," significat insaniam ex veris Verbi falsificatis et prophanatis. - Per "caput" significatur sapientia et intelligentia, et in opposito sensu insania; at per "capita septem" hic, quia erant Draconis, proprie significatur insania ex falsificatis et prophanatis veris Verbi; "septem" enim praedicant urbe sanctis, et in opposito sensu de prophanis (10); 1 quare sequitur, quod super capitibus ejus visa sint "diademata" septem, et per "diademata" significantur vera Verbi, ibi falsificata et prophanata. Quod per "caput" significetur sapientia et intelligentia, patet ex his:

"Dabo vobis viros sapientes et intelligentes, et ponam illos in Capita vestra," (Deuteronomius 1:13); "Jehovah occlusit oculos vestros, prophetas; et Capita vestra, videntes, obtexit," (Esaias 29:10). 2

Per Caput statuae Nebuchadnezaris ex puro auro, (Daniel 2:32),

non aliud quam sapientia primi saeculi, quae fuit apud homines Antiquissimae Ecclesiae, significatur. Per "caput" in opposito sensu significatur insania et stultitia, apud Davidem:

"Deus contundet Caput hostium, verticem capilli ambulantis in reatibus suis," (Psalm. 68:22 (B.A. 21));

nec aliud significatur Per "Caput serpentis" quod proculcaretur, (Genesis 3:15); Et per "percutere Caput super terram multam," (Psalm. 110:6-7);

Tum per "mittere pulverem super Caput;" perque "Calvitiem inducere," ac per "ponere manum super caput," cum pudefacti sunt aut doluerunt, quod insane seu contra sapientiam egerint, (Esaias 7:20; 15:2; Ezechiel 7:18; 27:30; Jeremias 2:37; 14:3-4; Threni 2:10; 2 Samuelis 13:19).

Per "septem" autem "capita" significatur insania ex veris falsificatis et prophanatis etiam in sequentibus in Apocalypsis 13:1, 3; 17:3, 7, 9.

脚注:

1. 10 pro "173"

2. 10 pro "19"

  
/962  
  

圣经文本

 

Apocalypsis第12章

学习

   

1 Et signum magnum apparuit in cælo : mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim :

2 et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat.

3 Et visum est aliud signum in cælo : et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem : et in capitibus ejus diademata septem,

4 et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum cæli, et misit eas in terram : et draco stetit ante mulierem, quæ erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret.

5 Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea : et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus,

6 et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta.

7 Et factum est prælium magnum in cælo : Michaël et angeli ejus præliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus :

8 et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in cælo.

9 Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem : et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.

10 Et audivi vocem magnam in cælo dicentem : Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus : quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.

11 Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.

12 Propterea lætamini cæli, et qui habitatis in eis. terræ, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.

13 Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quæ peperit masculum :

14 et datæ sunt mulieri alæ duæ aquilæ magnæ ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis.

15 Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine.

16 Et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo.

17 Et iratus est draco in mulierem : et abiit facere prælium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi.

18 Et stetit supra arenam maris.