圣经文本

 

Amos第5章:23

学习

       

23 Aufer a me tumultum carminum tuorum ; et cantica lyræ tuæ non audiam.

来自斯威登堡的著作

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra#85

学习本章节

  
/118  
  

85. Quod binae tales expressiones in Verbo sint, quae apparent sicut repetitiones ejusdem rei, prolixum foret ex Verbo ostendere, nam chartas impleret. Sed ut tollatur dubium, velim loca afferre ubi "Judicium et Justitia" simul dicuntur, tum ubi "Gens et Populus," ut et ubi "Gaudium et Laetitia." Loca ubi "Judicium" et simul "Justitia" nominantur, haec sint:-

"Urbs... plena erat judicio, justitia pernoctabat" (Esaias 1:21).

"Zion in justitia redimetur, et reduces ejus in judicio" (Esaias 1:27).

"Exaltetur Jehovah Zebaoth in judicio, et Deus sanctus sanctificetur in justitia" (Esaias 5:16).

Sedebit "super throno Davidis et super regno ejus, ad stabiliendum illud... in judicio et in justitia" (Esaias 9:6). 1

"Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum, et implevit terram 2 judicio et justitia" (Esaias 33:5).

"Dixit Jehovah, Custodite judicium et facite justitiam; quia prope est salus mea... ut justitia mea reveletur" (Esaias 56:1).

"Quasi gens quae justitiam fecit, et judicium Dei sui non deseruit: rogent... judicia justitiae" (Esaias 58:2).

"Jura per vivum Jehovam in... judicio et in justitia" (Jeremias 4:2).

"De hoc glorietur qui gloriatur, ... quod Jehovah faciat... judicium et justitiam in terra" (Jeremias 9:23). 3

"Facite 4 judicium et justitiam... Vae aedificanti domum suam sine justitia, et hyperoa sua sine judicio... Nonne pater tuus... fecit judicium et justitiam, et tunc bene illi?" (Jeremias 22:3, 13, 15). 5

"Suscitabo Davidi germen justum, qui regnet Rex... et faciat judicium et justitiam in terra" (Jeremias 23:5; 33:15).

"Si vir fuerit justus, qui fecerit judicium et justitiam" (Ezechiel 18:5).

Si impius "reversus fuerit, et fecerit judicium et justitiam, non fiet mentio contra eum, judicium et justitiam fecit, vivendo vivet" (Ezechiel 33:14, 16, 19).

"Desponsabo Me tibi 6 in aeternum... in justitia et in judicio; et in misericordia et in miserationibus" (Hoschea 2:19).

"Fluet sicut aqua judicium, et justitia sicut torrens fortis" (Amos 5:24).

"Convertistis judicium in fel, et fructum justitiae in absinthium" (Amos 6:12).

Jehovah "litiget litem meam, et faciat judicium mihi, et educat me in lucem, et videam justitiam Ipsius" (Micham 7:9).

"Jehovah, justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus magna" (Psalmus 36:7). 7

Jehovah "educet sicut lucem justitiam tuam, 8 et judicium (tuum) sicut meridiem" (Psalmus 37:6).

Jehovah "judicabit populum suum 9 in justitia, et miseros 10 suos in judicio" (Psalmus 72:2).

"Justitia et judicium fulcrum throni tui" ( 11 Psalmus 89:15). 12

"Cum didicero judicia justitiae tuae... Septies in die laudo Te, super judiciis justitiae tuae" (Psalmus 119:7, 164).

Gad "justitiam Jehovae facit, et judicium Ipsius cum Israele" (Deuteronomius 33:21).

Spiritus veritatis "arguet mundum... de justitia et de judicio" (Johannes 16:8, 10).

(Et alibi.)

Quod judicium et justitia toties dicantur, est quia judicium dicitur de veris, et justitia de bono; quare per "facere judicium et justitiam" etiam intelligitur facere ex vero et ex bono. Quod judicium dicatur de vero, et justitia de bono, est quia regimen Domini in regno spirituali vocatur judicium, et regimen Domini in regno caelesti vocatur justitia (de quo videatur in opere De Caelo et Inferno 214-215). Quia judicium dicitur de vero, ideo in quibusdam locis dicitur

"Veritas et justitia" (ut Esaias 11:5; Psalmus 85:12; 13 et alibi).

脚注:

1. B. A. habet Esaias 9:7 pro "Esaias 9:6"

2. "terram:"- sic editio princeps; vide autem Arcana Coelestia 2235, ubi legimus "Zionem," quod textum Hebraicum rectius interpretatur."

3. B. A. habet Jeremias 9:24 pro "Jeremias 9:23"

4. Facite pro "Facito" (vide Arcana Coelestia 4844)."

5. 22 pro "32"

6. "Me tibi:"- sic editio princeps; vide autem Arcana Coelestia 9182, ubi legimus "te Mihi," quod textum Hebraei, rectius interpretatur."

7. B. A. habet Psalmus 36:6 pro "Psalmus 36:7"

8. tuam pro "suam" vide Arcana Coelestia 1458)."

9. "suum"- sic editio princeps; sic quoque Arcana Coelestia 9209, Apocalypsis Revelata 668, Vera Christiana Religio 51: tuum rectius interpretaretur textum Hebraeum."

10. "suos- sic editio princeps; sic quoque Arcana Coelestia 9209, Apocalypsis Revelata 668, Vera Christiana Religio 51: tuos rectius interpretaretur textum Hebraeum."

11Psalmus 89:15 (B. A. 14) pro "Psalmus 79:5"

12. B. A. habet Psalmus 89:14 pro "Psalmus 89:15"

13. B. A. habet Psalmus 85:11 pro "Psalmus 85:12"

  
/118  
  

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#3483

学习本章节

  
/10837  
  

3483. Quicquid usquam apparet in universo, est repraesentativum regni Domini, usque adeo ut nihil usquam detur in universo 1 atmosphaerico et stellifero, in tellure et ejus tribus regnis, quod non suo modo repraesentat; sunt enim omnia et singula quae in natura, ultimae imagines; ex Divino enim sunt caelestia quae boni, ex caelestibus spiritualia quae veri, 2 ex illis et his naturalia. Inde constare potest quam crassa, immo quam terrestris et quoque inversa sit intelligentia humana quae naturae separatae seu exemptae ab influxu se priore, seu a causa efficiente, singula tribuit; qui etiam ita cogitant et loquuntur, sibi videntur prae ceteris sapere, 3 nempe tribuendo naturae omnia; cum vicissim intelligentia angelica sit, nihil naturae tribuere, sed omnia et singula Divino Domini, ita vitae, non alicui rei mortuae;

[2] sciunt eruditi quod subsistentia sit perpetua existentia, sed usque est contra affectionem falsi et inde famam eruditionis, dicere quod subsistat continue natura, sicut exstiterat, ex Divino Domini. Quia nunc omnia et singula a Divino subsistunt, hoc est, continue existunt, et omnia et singula quae inde sunt, non 4 possunt aliter quam ut sint repraesentativa illarum rerum per quas exstiterant, sequitur quod universum aspectabile non aliud sit quam theatrum repraesentativum regni Domini, et quod hoc sit theatrum repraesentativum Ipsius Domini.

脚注:

1. The Manuscript has sidereo inque

2. The Manuscript has et ex spiritualibus

3. The Manuscript has cum possint omnia naturae tribuere et Divino derogare

4. The Manuscript has possint

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.