圣经文本

 

Amos第5章:12

学习

       

12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.

来自斯威登堡的著作

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra#85

学习本章节

  
/118  
  

85. Quod binae tales expressiones in Verbo sint, quae apparent sicut repetitiones ejusdem rei, prolixum foret ex Verbo ostendere, nam chartas impleret. Sed ut tollatur dubium, velim loca afferre ubi "Judicium et Justitia" simul dicuntur, tum ubi "Gens et Populus," ut et ubi "Gaudium et Laetitia." Loca ubi "Judicium" et simul "Justitia" nominantur, haec sint:-

"Urbs... plena erat judicio, justitia pernoctabat" (Esaias 1:21).

"Zion in justitia redimetur, et reduces ejus in judicio" (Esaias 1:27).

"Exaltetur Jehovah Zebaoth in judicio, et Deus sanctus sanctificetur in justitia" (Esaias 5:16).

Sedebit "super throno Davidis et super regno ejus, ad stabiliendum illud... in judicio et in justitia" (Esaias 9:6). 1

"Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum, et implevit terram 2 judicio et justitia" (Esaias 33:5).

"Dixit Jehovah, Custodite judicium et facite justitiam; quia prope est salus mea... ut justitia mea reveletur" (Esaias 56:1).

"Quasi gens quae justitiam fecit, et judicium Dei sui non deseruit: rogent... judicia justitiae" (Esaias 58:2).

"Jura per vivum Jehovam in... judicio et in justitia" (Jeremias 4:2).

"De hoc glorietur qui gloriatur, ... quod Jehovah faciat... judicium et justitiam in terra" (Jeremias 9:23). 3

"Facite 4 judicium et justitiam... Vae aedificanti domum suam sine justitia, et hyperoa sua sine judicio... Nonne pater tuus... fecit judicium et justitiam, et tunc bene illi?" (Jeremias 22:3, 13, 15). 5

"Suscitabo Davidi germen justum, qui regnet Rex... et faciat judicium et justitiam in terra" (Jeremias 23:5; 33:15).

"Si vir fuerit justus, qui fecerit judicium et justitiam" (Ezechiel 18:5).

Si impius "reversus fuerit, et fecerit judicium et justitiam, non fiet mentio contra eum, judicium et justitiam fecit, vivendo vivet" (Ezechiel 33:14, 16, 19).

"Desponsabo Me tibi 6 in aeternum... in justitia et in judicio; et in misericordia et in miserationibus" (Hoschea 2:19).

"Fluet sicut aqua judicium, et justitia sicut torrens fortis" (Amos 5:24).

"Convertistis judicium in fel, et fructum justitiae in absinthium" (Amos 6:12).

Jehovah "litiget litem meam, et faciat judicium mihi, et educat me in lucem, et videam justitiam Ipsius" (Micham 7:9).

"Jehovah, justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus magna" (Psalmus 36:7). 7

Jehovah "educet sicut lucem justitiam tuam, 8 et judicium (tuum) sicut meridiem" (Psalmus 37:6).

Jehovah "judicabit populum suum 9 in justitia, et miseros 10 suos in judicio" (Psalmus 72:2).

"Justitia et judicium fulcrum throni tui" ( 11 Psalmus 89:15). 12

"Cum didicero judicia justitiae tuae... Septies in die laudo Te, super judiciis justitiae tuae" (Psalmus 119:7, 164).

Gad "justitiam Jehovae facit, et judicium Ipsius cum Israele" (Deuteronomius 33:21).

Spiritus veritatis "arguet mundum... de justitia et de judicio" (Johannes 16:8, 10).

(Et alibi.)

Quod judicium et justitia toties dicantur, est quia judicium dicitur de veris, et justitia de bono; quare per "facere judicium et justitiam" etiam intelligitur facere ex vero et ex bono. Quod judicium dicatur de vero, et justitia de bono, est quia regimen Domini in regno spirituali vocatur judicium, et regimen Domini in regno caelesti vocatur justitia (de quo videatur in opere De Caelo et Inferno 214-215). Quia judicium dicitur de vero, ideo in quibusdam locis dicitur

"Veritas et justitia" (ut Esaias 11:5; Psalmus 85:12; 13 et alibi).

脚注:

1. B. A. habet Esaias 9:7 pro "Esaias 9:6"

2. "terram:"- sic editio princeps; vide autem Arcana Coelestia 2235, ubi legimus "Zionem," quod textum Hebraicum rectius interpretatur."

3. B. A. habet Jeremias 9:24 pro "Jeremias 9:23"

4. Facite pro "Facito" (vide Arcana Coelestia 4844)."

5. 22 pro "32"

6. "Me tibi:"- sic editio princeps; vide autem Arcana Coelestia 9182, ubi legimus "te Mihi," quod textum Hebraei, rectius interpretatur."

7. B. A. habet Psalmus 36:6 pro "Psalmus 36:7"

8. tuam pro "suam" vide Arcana Coelestia 1458)."

9. "suum"- sic editio princeps; sic quoque Arcana Coelestia 9209, Apocalypsis Revelata 668, Vera Christiana Religio 51: tuum rectius interpretaretur textum Hebraeum."

10. "suos- sic editio princeps; sic quoque Arcana Coelestia 9209, Apocalypsis Revelata 668, Vera Christiana Religio 51: tuos rectius interpretaretur textum Hebraeum."

11Psalmus 89:15 (B. A. 14) pro "Psalmus 79:5"

12. B. A. habet Psalmus 89:14 pro "Psalmus 89:15"

13. B. A. habet Psalmus 85:11 pro "Psalmus 85:12"

  
/118  
  

来自斯威登堡的著作

 

Vera Christiana Religio#51

学习本章节

  
/853  
  

51. Quoniam in Verbo Justitia praedicatur de Amore, et Judicium de Sapientia, ideo adducentur aliqua loca, quod 1 Regimen Dei per illa duo in Mundo fiat, quae sunt, "JEHOVAH, JUSTITIA ET JUDICIUM fulcrum Throni tui, Psalmus 89:15. 2 De hoc glorietur qui gloriatur, quod JEHOVAH faciat JUDICIUM et JUSTITIAM in terra, Jeremias 9:23. 3 Exaltetur JEHOVAH, quia implevit terram 4 JUDICIO et JUSTITIA, Esaias 33:5. Fluet sicut aqua JUDICIUM, et JUSTITIA sicut torrens fortis, Amos 5:24. JEHOVAH, JUSTITIA TUA sicut montes Dei, JUDICIA TUA abyssus magna, Psalmus 36:7. 5 JEHOVAH educet sicut lucem JUSTITIAM tuam, 6 et JUDICIUM sicut meridiem, Psalmus 37:6. JEHOVAH judicabit populum suum in JUSTITIA, et miseros suos in Judicio, 7 Psalmus 72:2. Cum didicero JUDICIA JUSTITIAE tuae, septies in die laudo Te super JUDICIIS JUSTITIAE tuae, Psalmuses 119:7, 164. Desponsabo Me tibi 8 in JUSTITIA et JUDICIO, Hoschea 2:19. Zion in JUSTITIA redimetur, et reduces in JUDICIO, 9 Esaias 1:27. 10 Sedebit super Throno Davidis, et super Regno Ipsius, ad stabiliendum illud in JUDICIO et JUSTITIA, Esaias 9:6. 11 Suscitabo Davidi germen justum, qui regnet Rex, et faciat JUDICIUM et JUSTITIAM in terra," Jeremias 23:5; 33:15: et alibi, quod facere debeant Justitiam et Judicium, ut Esaias 1:21; 5:16; 58:2; Jeremias 4:2; 12 Jeremias 22:3, 13, 15; 13 Ezechiel 18:5; 33:14, 16, 19, Amos 6:12, Micham 7:9, Deuteronomius 33:21; Johannes 16:8, 10-11.

脚注:

1. Nisi legeris [ex quibus patet] quod, sic Worcester.
2. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed Psalmus 89:14 apud Biblia Anglica.

3. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:24 apud Biblia Anglica.

4. Sic prima editio, sed Biblia Hebraica: Zionem.
5. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 36:6 apud Biblia Anglica.

6. Prima editio et Apocalypsis Revelata 668: suam, sed Biblia Hebraica, Arcana Coelestia 1458[3]; Arcana Coelestia 9857[6]; De Doctrina de Scriptura Sacra 85: tuam.

7. Sic prima editio, sed alibi: populum tuum � miseros tuos in Judicio ubi in prima editione populum suum �miseros suos in Judicio.
8. Sic prima editio, De Doctrina de Scriptura Sacra 85, et Apocalypsi Explicata 388[27], sed Biblia Hebraica et alibi: te mihi.

9. Sic prima editio et Vera Christiana Religio 95,sed apud Biblia Hebraica et Apocalypsi Explicata 850[8]: Zion in judicio redimetur, et reduces ejus in justitia.

10. Prima editio: 17.
11. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:7 apud Biblia Anglica.

12. Prima editio: 1.
13. Prima editio: Cap. XXXII.

  
/853