圣经文本

 

Amos第4章:4

学习

       

4 Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.

圣经文本

 

Hiob第24章:4

学习

       

4 Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4628

学习本章节

  
/10837  
  

4628. Quod porro odores in quos vertuntur sphaerae perceptionum, attinet, sentiuntur illi tam manifeste sicut odores in terra, sed non perveniunt ad sensum hominis apud quem clausa sunt interiora, nam per viam internam influunt, non autem per externam. Sunt odores illi ex duplici origine, nempe ex perceptione boni, et ex perceptione mali; qui ex perceptione boni sunt, sunt gratissimi, halantes quasi ex fragrantibus horti floribus, et ex aliis fragrantiis, tanta amoenitate, et quoque varietate ut ineffabile;

[2] in talium odorum sphaeris sunt illi qui in caelo; odores autem qui ex perceptione mali sunt, sunt ingratissimi, fetentes et putentes sicut qui ab aquis putidis, ab excrementis, a cadaveribus, et foede olentes sicut a muribus et pediculis domesticis; in talium nidorum sphaeris sunt illi qui in inferno: et quod mirum, ii qui in illis sunt, graveolentiam non sentiunt, immo putores illi eis delectabiles sunt, et cum in illis sunt, in 1 sphaera suorum jucundorum et deliciosorum sunt; at vero cum aperitur infernum, et exhalatio inde ad spiritus bonos 2 pervenit, corripiuntur hi horrore et quoque anxietate, sicut illi in mundo qui in sphaeram fetorum talium incidunt.

脚注:

1. suis jucundis et delitiosis

2. transit

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.