Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

De Coelo et de Inferno # 266

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 603  
  

266. Qualis sapientia angelorum est, concludi potest ex eo, quod in luce caeli sint, et lux caeli in sua essentia est Divinum Verum seu Divina Sapientia; et haec lux simul illustrat visum eorum internum qui est mentis, et visum eorum externum qui est oculorum. (Quod lux caeli sit Divinum Verum seu Divina Sapientia, videatur supra, 126-133) Sunt etiam angeli in caelesti calore, qui in sua essentia est Divinum Bonum seu Divinus Amor, ex quo illis affectio et desiderium sapiendi est. (Quod calor caeli sit Divinum Bonum seu Divinus Amor, videatur supra, 133-140) Quod angeli in sapientia sint, adeo ut dici queant Sapientiae, concludi potest ex eo, quod omnes eorum cogitationes et affectiones fluant secundum formam caelestem, quae forma est forma Divinae Sapientiae, et quod interiora illorum, quae sapientiam recipiunt, ad illam formam composita sint. (Quod angelorum cogitationes et affectiones fluant secundum formam caeli, proinde etiam intelligentia et sapientia eorum, videatur supra, 201-212) Quod supereminens sapientia sit angelis, etiam constare potest ex eo, quod loquela eorum sit sapientiae loquela, fluit enim illa immediate et 1 sponte ex cogitatione, et haec ex affectione sic ut loquela eorum sit cogitatio ex 2 affectione in forma externa inde est quod nihil eos ab influxu Divino abstrahat, et non aliquid externum, quod apud hominem in loquelam ejus ex aliis cogitationibus infertur. (Quod angelorum loquela sit loquela cogitationis et affectionis eorum, videatur 234-245). Ad talem angelorum sapientiam conspirat quoque id, quod omnia quae oculis vident et sensibus percipiunt, concordent sapientiae eorum, quoniam correspondentiae sunt, et inde objecta formae repraesentativae talium quae sunt sapientiae. (Quod omnia quae in caelis apparent sint correspondentiae cum interioribus angelorum, et quod sint repraesentationes sapientiae illorum, videatur supra, 170-182) Praeterea angelorum cogitationes non finiuntur et coactantur per ideas ex spatio et tempore, sicut cogitationes humanae, nam spatia et tempora sunt propria naturae, et propria naturae abducunt mentem a spiritualibus, et auferunt visui intellectuali extensionem. (Quod angelorum ideae sint absque tempore et spatio, et sic illimitatae prae humanis, videatur supra, 162-169, et 191-199.) Angelorum cogitationes nec deducuntur ad terrestria et materialia, nec interpolantur ab aliquibus curis de necessitatibus vitae, ita per illa nec abducuntur a sapientiae jucundis, sicut cogitationes hominum in mundo; omnia enim illis veniunt gratis a Domino, vestiuntur gratis, nutriuntur gratis, habitant gratis (181-190); et insuper donantur jucundis et amoenis secundum sapientiae receptionem a Domino. Haec dicta sunt, ut sciatur unde angelis tanta sapientia est. 3

Mga talababa:

1. [Editor's footnote] et pro "ex"

2. [Editor's footnote] ex pro "et"

3. [Swedenborg's footnote] De sapientia angelorum quod sit incomprensibilis et ineffabilis (2795, 2796, 2802, 3314, 3404, 3405, 9094, 9176).

  
/ 603  
  

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 5701

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

5701. ‘Quia non possunt Aegyptii comedere cum Hebraeis panem’: quod significet quod nequaquam 1 (conjungi possent) cum vero et bono Ecclesiae, constat ex repraesentatione ‘Aegyptiorum’ quod sint qui in inverso ordine, ita in malo et in falso, de qua mox supra n. 5700; ex significatione ‘comedere panem’ quod sit conjungi, de qua etiam supra n. 5698; et ex repraesentatione ‘Hebraeorum’ quod sint qui in genuino ordine, ita in vero et bono Ecclesiae; quod per ‘terram Hebraeorum’ significetur Ecclesia, videatur n. 5136, 5236, et hoc quia Ecclesia Hebraea fuit altera Ecclesia Antiqua, n. 1238, 1241, 1343. ‘Comedere panem’ dicitur et supra ‘ponite panem’, quia per ‘panem’ significatur omnis cibus in genere, n. 2165, ita comessatio; causa quod per ‘panem’ significetur omnis cibus et ipsa comessatio, est quia ‘panis’ in spirituali sensu est caelestis amor, et caelestis amor in se continet omnia quae boni et veri sunt, ita omnia quae cibi spiritualis sunt; quod ‘panis’ sit caelestis amor, videatur n. 276, 680, 2165, 2177, 2187, 3464, 3478, 3735, 4211, 4217, 4735, 4976.

Mga talababa:

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.