Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata # 400

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 1232  
  

400. "Et ecce terrae motus magnus factus est." - Quod significet statum ecclesiae prorsus immutatism, constat ex significatione "terrae motus", quod sit mutatio status ecclesiae, "terra" enim est ecclesia, et "motus" est mutatio status.

(Quod "terra" sit ecclesia, videatur supra, n. 304; et quod motus" sit mutatio status, in Arcanis Caelestibus, n. 1273-1275, 1377, 3356.) Quod haec praedictio, quae significatur per "apertum sigillum sextum", involvat quod ecclesiae status prorsus immutatus sit, patet a praecedentibus et a sequentibus in eo capite; in praecedentibus praedictum est quod perierit intellectus Verbi quoad bonum, et dein quoad verum, et tandem quod nullus intellectus Verbi esset ex malis vitae et inde falsis doctrinae; quod intellectus Verbi deperditus sit quoad bonum, significatum est per "equum rufum", qui visus est exire ex aperto sigillo libri (de quo supra, n. 364); quod intellectus Verbi deperditus sit quoad verum, significatum est per "equum nigrum" visum (de quo supra, n. 372); et quod inde nullus intellectus Verbi esset ex malis vitae et falsis doctrinae, significatum est per "equum pallidum" (de quo supra, n. 381); inde nunc sequitur quod status ecclesiae prorsus immutatus sit; haec a praecedentibus: a sequentibus etiam, nam dicitur quod "sol factus sit niger tanquam saccus cilicinus, et luna facta sit sicut sanguis", et quod "stellae caeli ceciderint in terram", praeter plura, per quae significatur quod non amplius aliquod bonum amoris nec verum fidei, nec aliquae cognitiones boni et veri essent; ex quibus etiam patet quod per "terrae motum magnum" hic significetur quod ecclesiae status prorsus immutatus sit.

[2] Praeterea, quod "terrae motus" significet mutationem status ecclesiae, ex pluribus locis in Verbo constat, quorum aliqua in sequentibus adducentur.

Quod "terrae motus" id significet, est ex apparentiis in mundo spirituali. In eo mundo aeque sunt terrae, valles, colles, montes, ut in mundo naturali; et super illis habitant spirituum et angelorum societates. Illa loca, antequam super illis formatum est novum caelum, visa sunt insignes mutationes subire; quaedam apparuerunt subsidere, quaedam concuti et commoveri, et quaedam convolvi sicut solet volumen libri convolvi, et auferri; et quaedam quassari et tremere sicut a terrae motu magno: haec mihi saepe visa sunt antequam novum caelum formatum est, et semper indicia fuerunt quod status ecclesiae ibi immutatus sit; quando quassata fuerunt et tremuerunt sicut a terrae motu, indicium fuit quod ibi status ecclesiae mutatus sit, et in quantum mutatus constabat a terrae motus quanto et quali; et quando ecclesiae status apud illos plane conversus est a bono in malum et a vero in falsum, tunc apparuit terra ibi convolvi sicut volumen libri et auferri; haec intelliguntur per verba in versu hujus capitis, nempe, "Et caelum abscessit tanquam liber convolutus."

Similia etiam visa sunt Johanni; nam is, cum illa vidit, fuit in spiritu, ut quoque ipse dicit (cap. 1:10; 4:2);

et qui videt in spiritu, is videt quae existunt et apparent in mundo spirituali. Ex his nunc etiam patet quod per "terrae motum" significetur mutatio status ecclesiae, nempe a bono in' malum et a vero in falsum.

[3] Quod per "terrae motus" et "contremiscentias" non aliud in Verbo intelligatur, constare etiam potest a sequentibus his locis:

Apud Joelem,

"Coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli, sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum" (2:10):

per "terram" et per "caelos" hic, ut pluries alibi, significatur ecclesia, per "terram" ecclesia externa, et per "caelos" ecclesia interna; per ecclesiam externam intelligitur cultus ex bono et vero in naturali homine, et per ecclesiam internam bonum amoris et fidei, quod in spirituali homine, ex quo cultus; datur enim homo internus et externus, seu spiritualis et naturalis, ita quoque ecclesia, nam ecclesia est in homine et ex hominibus in quibus ecclesia: immutatio et perversio ecclesiae significatur per quod "commota sit terra et contremuerint caeli"; per quod "sol et luna atrati sint" significatur quod non bonum amoris et verum fidei; et per quod "Stellae contraxerint splendorem suum" significatur quod non amplius aliquae cognitiones veri et boni.

[4] Apud Esaiam,

"Rarum reddam virum hominem prae auro puro;... propterea commovebo caelum, et commovebitur terra e loco suo, in indignatione Jehovae Zebaoth, in die excandescentiae irae Ejus" (13:12, 13):

per "virum hominem "intelligitur intelligentia, et per" rarum reddere illum prae auro puro" intelligitur quod intelligentia vix amplius; per intelligentiam intelligitur intelligentia ex veris, nam ex veris est omnis intelligentia: "propterea commovebo caelum, et commovebitur terra e loco suo", significat quod dissipatum sit bonum amoris et verum fidei, et quod cultus in externis inde; per "caelum" et "terram" significatur hic ut supra internum et externum ecclesiae; internum ecclesiae est bonum amoris et bonum fidei, et externum ejus est cultus inde, nam quale est internum hominis ecclesiae tale est externum ejus; hoc non aliunde procedit quam ex interno; absque hoc est cultus externus inanimatus, et vox absque spiritu, et cogitatio ex qua vox, ac voluntas ex qua gestus, absque vita; nam non inest spirituale ex quo vita: quid per "indignationem Jehovae et excandescentiam irae Ejus" significatur, dicetur in explicatione ad versum 17, infra.

[5] Apud eundem,

"Cataractae ab alto apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae, confringendo confracta est terra, ... commovendo commota est terra, nutando nutat terra sicut ebrius, ... vacillat sicut tugurium, et gravis super illam praevaricatio ejus, et cadet et non addet resurgere amplius" (24:18-20):

quod haec non de terra sed de ecclesia dicta sint, manifeste patet, nam quis potest intelligere quod fundamenta terrae concussa sint, quod terra commota, nutet sicut ebrius, vacillet sicut tugurium? Sed quisque illa potest intelligere dum pro "terra" cogitatur ecclesia: quod per illa verba significetur immutatio et perversio ejus, patet, nam dicitur, "Gravis super illam praevaricatio ejus, et cadet et non resurget amplius"; et per "cataractas" quae ab alto apertae sunt, etiam intelligitur inundatio mali et falsi.

[6] Apud Davidem,

"Concussa et commota est terra, et fundamenta montium tremuerunt..., quia exarsit illi" (Psalmuss 18:7, 8 [B.A. 6, 7]):

per haec non intelligitur quod terra et fundamenta ejus concussa et commota sint, sed quod ecclesia, et quod vera super quibus fundatur; "terra" enim significat ecclesiam, et "fundamenta montium" significant vera super quibus fundatur, quae sunt vera ex bono; "quia exarsit Ipsi" significat simile quod in Verbo "excandescentia Jehovae." Quod "terra concutiatur et commoveatur", et quod "fundamenta montium tremiscant", est ex apparentiis in mundo spirituali; ita enim ibi fit quando status ecclesiae mutatur apud illos qui ibi habitant. Praeterea sub montibus ibi sunt illi qui in veris sunt; nam omnes habitationes angelorum in eo ordine sunt ut super montibus sint qui in bono amoris in Dominum sunt, et infra illos qui in veris ex illo bono; quando status horum quoad vera mutatur, tunc contremiscunt habitationes horum, ita fundamenta montium. Quod talia sint in mundo spirituali, et quod ex mutationibus status ecclesiae apud illos talia existant, nemo scit nisi cui revelatum est.

[7] Apud Nahum,

"Montes contremiscunt coram" Jehovah, "et colles liquefiunt, et comburitur terra coram Ipso, et orbis et omnes habitantes in. .. excandescentia Ipsius effunditur sicut ignis, et petrae evertuntur coram Ipso" (1:5, 6):

"montes" significant ecclesiam ubi amor in Dominum est, et "colles" ecclesiam ubi amor erga proximum; inde per "montes" significatur amor in Dominum, et per "colles" amor erga proximum; causa est quia angeli qui in amore in Dominum sunt habitant super montibus, et qui in amore erga proximum super collibus: quando loco amoris in Dominum regnat amor sui, et loco amoris erga proximum regnat amor mundi, tunc dicuntur montes "contremiscere", et colles "liquefieri"; ita enim fit in mundo spirituali, sed non apud angelos qui in caelo sunt, sed apud spiritus qui sibi instar caeli fecerunt super montibus et collibus ante ultimum judicium: quia amor sui et mundi intelligitur, ideo dicitur "liquefieri", et quoque "comburitur terra coram Ipso, et orbis et omnes habitantes in eo", tum "excandescentia Ejus effunditur sicut ignis", "ignis" enim significat illos amores, et "liquefieri" ac "comburi" significat ab illis perire: per "petras" quae evertuntur, significantur vera fidei, ex causa quia illi qui in fide sunt, et ex obedientia, tametsi non ex charitate, bonum faciunt, super petris in mundo spirituali habitant.

[8] Apud Hiobum,

Jehovah "qui tremefacit terram e loco suo, ita ut columnae ejus contremiscant" (9:6);

et apud Jeremiam,

"Jehovah Deus in Veritate, Ille Deus vivus et Rex saeculi; ab ira Ipsius contremiscit terra, neque sustinere possunt gentes indignationem Ejus" (10:10):

per "terram" etiam hic significatur ecclesia, sed ecclesia ubi falsa; quae "contremiscere" dicitur quando falsa creduntur ac dicuntur vera: per "gentes" significantur mala falsi; dejectio eorum in infernum et exitium significatur per quod "gentes non possint sustinere indignationem Ejus": quia per "terram" hic significatur ecclesia ubi falsa, ideo dicitur "Deus in veritate, Ille Deus vivus et Rex saeculi"; Jehovah enim "Deus" et "Rex" dicitur ex Divino Vero, Deus vivus" ex Divino Vero in caelis, et "Rex saeculi" ex Divino Vero in terris; et quia in Verbo ubi agitur de vero etiam agitur de bono, ob conjugium caeleste in singulis Verbi, et inde vicissim ubi de falso etiam de malo, ideo etiam additur de "gentibus", per quas significantur mala falsi. Quid mala falsi, quae fluunt ex falsis doctrinae, illustrabitur per hoc: ubi doctrina est quod sola fides salvet, et non bonum vitae, tum quod nihil mali imputetur ei qui fidem habet, et quod salvari possit homo per solam fidem etiam in extremis vitae suae modo tunc credat quod Dominus liberaverit omnes a jugo legis per impletionem ejus ac quod propitiaverit per sanguinem suum, tunc mala quae homo facit ex illa fide sunt mala falsi.

[9] Apud Ezechielem,

"In die quo veniet Gog super terram Israelis, ... ascendet excandescentia in ira mea; et in zelo meo et in igne indignationis loquar, Si non in die hoc fuerit terrae motus magnus super terra Israelis, ut contremiscant coram Me pisces maris, et avis caelorum, et fera agri, et omne reptile reptans super terra, et omnis homo qui super faciebus terrae, et evertentur montes, et cadent gradus, et omnis murus in terram ruet" (38:18-20):

per "Gogum" significatur cultus externus absque interno, per "terram Israelis" significatur ecclesia; inde patet quid significat quod "in die illo veniet Gogus super terram Israelis": tunc erit terrae motus magnus" significat quod mutationem ecclesiae ac inversionem ejus; cultus enim externus omne suum habet ex cultu interno, adeo ut qualis hic talis ille; quare ubi non est cultus internus ibi est cultus externus non cultus, sed modo gestus et loquela; cogitatio quae simul adest, est ex sola memoria naturali, et affectio est ex corpore, qualis est coram homine ex habitu: per quod "contremiscent pisces maris, avis caelorum, fera agri, et omne reptile reptans super terra", significantur omnia hominis; nam per "pisces maris" significantur naturalia in communi, et in Specie scientifica ibi; per "aves caelorum" significantur intellectualia in communi, in specie cogitationes ex veris, hic autem ex falsis; per "feram agri" significatur affectio et cupiditas falsi et mali; et per "reptile reptans super terra" significatur sensuale quod est ultimum naturalis cum jucundis et scientificis ibi: et quia per illa significantur omnia hominis, ideo dicitur, "et omnis homo qui super faciebus terrae"; "omnis homo" in sensu spirituali est omne hominis quoad intelligentiam et sapientiam: quod "evertentur montes, cadent gradus, et omnis murus in terram ruet", significatur quod periturum omne bonum amoris, et omne verum ejus, et quod sic absque resistentia irrupturum sit omne malum et falsum; per "montes" significantur bona amoris, per "gradus" vera inde, et per "murum" tutamen; et ubi non tutamen, illuc irrumpit absque resistentia omne malum et falsum. Quis non videt quod non intelligantur pisces maris, aves caelorum, fera agri, et reptile terrae, quae contremiscent coram Jehovah?

[10] Apud Jeremiam,

"A voce casus" Edomi et habitatorum Themanis "contremuit terra, clamor, in mari Suph audita est vox ejus" (49:21):

per "Edomum et habitatores Themanis" non illi intelliguntur, sed mala et falsa opposita bonis et veris regni caelestis; inde per "a voce casus Edomi et habitatorum Themanis contremuit terra", significatur quod ecclesia mutata sit et perierit a malis et falsis illis: "clamor, in mari Suph audita est vox ejus, significat damnationem eorum; "mare Suph" est damnatio, "clamor" dicitur de damnatione mali, et "vox" de damnatione falsi.

(Quod "mare Suph" significet damnationem et infernum, videatur n. 8099.)

[11] Apud Davidem,

"Deus, deseruisti nos, rupturam fecisti in nobis, succensuisti, reduc nobis quietem; tremefecisti terram, diffregisti, sana fracturas ejus quia commota est" (Psalmuss 60:3, 4 [B.A. 1, 2]):

per "rupturam" significatur labefactatio ecclesiae, et inde perversio veri ac irruptio falsi; hoc itaque significatur per "tremefecisti terram, diffregisti", et per quod "terra commota sit"; "terra" est ecclesia.

[12] Apud Haggaeum,

"Adhuc semel, brevi illud, quando Ego commovens caelos et terram, et mare et aridam, et tunc commovebo omnes gentes, ut veniat electio omnium gentium, et impleam domum hanc gloria" (Haggaeum 2:6, 7):

haec dicta sunt de reaedificatione templi in Hierosolyma, et per "novum templum" ibi significatur nova ecclesia, quae instauranda a Domino; hoc intelligitur per "adhuc semel, brevi illud", et per quod "tunc commovebo omnes gentes, ut veniat eo electio gentium, et impleam domum hanc gloria"; per "gentes" et "electionem gentium" significantur omnes qui in bono (videatur supra, n. 175(a), 331), et per "domum" significatur ecclesia, ac per "gloriam" Divinum Verum. Nova illa ecclesia per "templum" describitur amplius in eo capite ita,

"Major erit gloria domus hujus posterioris quam prioris, ... nam in loco hoc dabo pacem" (2) vers. 9):

judicium quod praecedet in mundo spirituali describitur per quod "Ego commovens caelos et terram et mare et aridam", et per "caelos et terram" intelliguntur omnia interiora ecclesiae, et per "mare et aridam" omnia exteriora ejus.

[13] Apud Evangelistas,

"Excitabitur gens contra gentem, regnum contra regnum, erunt enim pestes, fames et terrae motus in variis locis" (Matthaeus 24:7, 8; Marcus 13:8; Luca 21:11):

per "excitabitur gens contra gentem et regnum contra regnum" significatur quod pugnaturum malum cum malo et falsum cum falso; per "gentem" significatur bonum ecclesiae et ill opposito sensu malum ejus, ac per "regnum" significatur verum ecclesiae, et in opposito sensu falsum ejus: per "erunt pestes, fames et terrae motus in variis locis" significatur quod non erunt amplius bona et vera ac cognitiones boni et veri, ac ita quod ecclesiae status sit mutatus, quod est "terrae motus." In his capitibus apud Evangelistas praedicuntur status successivi ecclesiae usque ad consummationem ejus, sed describuntur illi per meras correspondentias (quae explicantur in Arcanis Caelestibus, n.3353-3356, 3486-3489, 3650-3655, 3751- 1 3757, 3897-3901, 4056-4060, 4229-4231, 4332-4335, 2 4422, 4434).

[14] Memoratur etiam in Verbo quod terrae motus factus sit cum Dominus passus est super cruce, et quoque cum angelus descendit et devolvit lapidem ab ostio sepulchri; et per utrumque terrae motum significabatur mutatio status ecclesiae. De terrae motu cum Dominus passus est, ita legitur,

"Velum in templo disruptum est in duas partes a summo ad imum, et terra commota est, et petrae discissae sunt... Centurio et qui cum eo custodientes Jesum, videntes terrae motum, et quae facta sunt, perterriti sunt valde, dicentes, Revera Dei Filius erat Hic" (Matthaeus 27:51, 54):

et de terrae motu qui factus cum angelus descendit et devolvit lapidem ab ostio sepulchri, ita legitur,

Cum "venit Maria Magdalena et altera Maria visurae sepulchrum, et ecce terrae motus lactus est magnus; angelus enim Domini descendit e caelo, accedens devolvit lapidem ab ostio, et sedit super illo" (Matthaeus 28:1, 2):

illi terrae motus facti sunt ut indicaretur quod status ecclesiae tunc mutatus fuerit; Dominus enim per ultimam suam tentationem, quam sustinuit in Gethsemane et super cruce, vicit inferna, ac omnia ibi et in caelis in ordine posuit, et quoque Humanum suum glorificavit, hoc est, Divinum fecit; ideo "terrae motus factus est", et "petrae discissae sunt." Quod "velum templi disruptum Sit in duas partes a summo ad imum", significabat quod Humanum suum Divinum factum sit; nam intra velum erat arca in qua Testimonium, et per "Testimonium" significabatur Dominus quoad Divinum Humanum suum (ut supra, n. 392 (b-e), ostensum videatur): "velum" significabat externum ecclesiae, quod apud Judaeos et Israelitas, quod obtexit oculos eorum, ut non viderent Dominum ac Divinum Verum seu Verbum in sua luce. Per "terrae motum magnum", qui factus est cum angelus descendit de caelo et devolvit lapidem ab ostio sepulchri, simile significatur, nempe quod status ecclesiae prorsus mutatus sit; Dominus enim tunc resurrexit,

et quoad Humanum suum suscepit omne dominium super caelum et terram, ut Ipse dicit apud Matthaeum (28:18):

quod "angelus devolverit lapidem ab ostio, et sederit super illo", significat quod Dominus amoverit omne falsum, quod intercluserat aditum ad Ipsum, et aperuerit Divinum Verum; "lapis" enim significat Divinum Verum, quod a Judaeis per traditiones falsificatum fuit; nam dicitur, quod

Pontifices et Pharisaei "obsignaverint lapidem cum custodia", (Matthaeus 27:66), at quod angelus e caelo amoverit eum et sederit super illo (28:2).

Sed haec pauca sunt quae dicta sunt de his terrae motibus, tum de velo templi, et de lapide ante ostium sepulchri; sunt usque plura quae per illa significantur, nam omnia et singula quae apud Evangelistas scripta sunt de Passione Domini involvunt arcana et significant.

Per "terrae motus" etiam alibi in Apocalypsi significantur mutationes status ecclesiae (Ut cap. 11:13, 16, 17, 19 3 ).

Mga talababa:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 9285

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

9285. Vers. 14-19. Tribus vicibus feriaberis Mihi in anno. Festum azymorum custodies; septem diebus comedes azyma, quemadmodum praecepi tibi, ad statum tempus mensis Abib, quia in eo exivisti ex Aegypto; et non videbuntur facies Meae vacue. Et festum messis, primitiarum operum tuorum, quae seminaveras in agro; et festum collectionis in exitu anni, in colligendo te opera tua ex agro. Tribus vicibus in anno videbitur omnis masculus tuus ad facies Domini Jehovae. Non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei, et non pernoctabit adeps festi Mei usque ad mane. Primum primitiarum humi tuae introduces domum Jehovae Dei tui; non coques haedum in lacte matris suae. ‘Tribus vicibus feriaberis Mihi in anno’ significat cultum Domini et gratiarum actionem permanentem ob liberationem a damnatione: ‘festum azymorum custodies’ 1 significat cultum et gratiarum actionem ob purificationem a falsis: ‘septem diebus’ 2 significat statum sanctum tunc: ‘comedes azyma’ significat appropriationem boni purificati a falsis: ‘quemadmodum praecepi tibi’ significat secundum leges ordinis: ‘ad statum tempus mensis Abib’ significat a principio status novi 3 : ‘quia in eo exivisti ex Aegypto’ significat liberationem ab infestatione a falsis: et non videbuntur facies Meae vacue' significat receptionem 4 boni ex misericordia et gratiarum actionem: ‘et festum messis primitiarum operum tuorum, quae 5 seminaveras in agro’ significat cultum Domini et gratiarum actionem propter implantationem veri in bono: ‘et festum collectionis in exitu anni, in colligendo te opera tua ex agro’ significat cultum ex grato animo ob implantationem boni inde, ita ob regenerationem ac plenariam liberationem a damnatione: ‘tribus vicibus in anno videbitur omnis masculus tuus ad facies Domini Jehovae’ significat continuam apparentiam et praesentiam Domini sic etiam in veris quae fidei: ‘non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei’ significat quod cultus Domini ex veris Ecclesiae non commiscendus sit cum falsis ex malo: ‘et non pernoctabit adeps festi Mei usque ad mane’ significat bonum cultus non ex proprio sed a Domino semper novum: primum primitiarum humi tuae introduces in domum Jehovae Dei tui significat quod omnia vera boni et bona veri sancta sint quia a solo Domino: ‘non coques haedum in lacte matris suae’ significat quod bonum innocentiae posterioris status non conjungendum sit cum vero innocentiae prioris status. 6

Mga talababa:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts (n. 8053)

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript has the following note here: sicut quod tunc ex innocentia amanda mundana terrestria, parentes, magistri, et similia

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Mula sa Mga gawa ni Swedenborg

 

Arcana Coelestia # 4333

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

4333. Quid per illa verba significetur in sensu interno, constabit ab explicatione sequente, quod nempe describatur qualis status tunc futurus, cum Ecclesia vetus rejicitur et nova instauratur: quod rejectio Ecclesiae veteris et instauratio novae sit quod intelligitur per consummationem saeculi et per adventum Filii hominis et in genere per ultimum judicium, pluries prius ostensum est; tum quod ultimum illud judicium aliquoties exstiterit in hoc orbe terrarum, nempe PRIMO, cum Ecclesia caelestis Domini, quae Antiquissima, in antediluvianis periit per mundationem malorum et falsorum, quae in sensu interno est diluvium:

[2] SECUNDO, cum Ecclesia spiritualis, quae post diluvium, et Antiqua dicitur, per multum orbis Asiatici diffusa, ex se desiit:

[3] TERTIO, cum repraesentativum Ecclesiae apud Jacobi posteros destructum, quod factum cum decem tribus in perpetuam captivitatem abductae sunt ac inter gentes sparsae; et denique cum Hierosolyma destructa, et Judaei etiam dispersi; quia tunc consummatio saeculi post adventum Domini fuit, ideo etiam plura 1 quae apud Evangelistas de consummatione illius saeculi a Domino dicta sunt, etiam ad illam gentem applicabilia sunt, et quoque a pluribus hodie applicantur; sed usque in specie et imprimis ibi agitur de consummatione saeculi quae nunc instat, nempe de fine Ecclesiae Christianae, de qua etiam apud Johannem in Apocalypsi agitur; haec erit QUARTUM ultimum judicium in hoc orbe terrarum. Quid involvunt verba quae continentur in versibus 36-42 supra allegatis, constabit a sensu eorum interno qui talis est.

Mga talababa:

1. eadem

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.