Arcana Coelestia # 662

Ni Emanuel Swedenborg

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

662. ‘Omne quod in terra, exspirabit’: quod significet eos qui ab Ecclesia illa et tales facti sunt, [constare potest ex his; ] quod ‘terra’ non significet universum terrarum orbem, sed modo illos qui ab Ecclesia fuerunt, prius ostensum est; ita nusquam intelligitur hic aliquod diluvium, minus diluvium universale, sed exspiratio seu suffocatio eorum qui ibi, cum separati a reliquiis, ita ab intellectualibus veri et voluntariis boni, proinde a caelis. Quod ‘terra’ significet tractum ubi Ecclesia, proinde eos qui ibi, praeter loca prius ex Verbo allata, etiam haec confirmationi sint;

apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Desolata erit tota terra, et consummationem non factam, propter hoc lugebit terra, et atrati erunt caeli desuper, 4:27, 28;

ibi ‘terra’ pro habitatoribus ubi Ecclesia, quae vastata:

apud Esaiam,

Commovebo caelum, et concutietur terra e loco suo, 13:13;

‘terra’ pro homine vastando ubi Ecclesia:

apud Jeremiam,

Erunt confossi Jehovae in die illo a fine terrae usque ad finem terra, 25:33;

ubi ‘finis terrae’ non significat universum orbem terrarum, sed modo tractum ubi Ecclesia, proinde homines qui fuerunt Ecclesiae:

apud eundem,

Gladium Ego vocans super omnes habitatores terrae; ...

venit tumultus usque ad finem terrae, quia lis Jehovae contra gentes, 25:29, 31;

ubi nec intelligitur universus orbis, sed modo tractus ubi Ecclesia, proinde habitator, seu homo Ecclesiae; ‘gentes’ ibi pro falsis:

apud Esaiam,

Ecce Jehovah exiens e loco Suo ad visitandum iniquitatem habitatoris terrae, 26:21;

similiter:

apud eundem,

Annon auditis? annon indicatum est ab initio vobis? annon intelligitis fundamenta terrae? 40:21:

apud eundem,

Jehovah creans caelos, Ille Deus formans terram, et faciens eam, Idem stabiliens eam, 45:18;

‘terra’ pro homine Ecclesiae:

apud Zachariam, Dictum Jehovae extendentis caelos, et fundantis terram, et formantis spiritum hominis in medio ejus, 12:1;

‘terra’ manifeste pro homine Ecclesiae. Terra distinguitur ab humo, ut homo Ecclesiae et ipsa Ecclesia, aut sicut amor et fides.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.