Arcana Coelestia # 2088

Ni Emanuel Swedenborg

Pag-aralan ang Sipi na ito

  
/ 10837  
  

2088. ‘Ecce benedicam illi, fructificari faciam illum, et multiplicari faciam illum, in valde valde’: quod significent quod imbuerentur et donarentur bonis fidei et veris inde immensum, constat ex significatione ‘benedici, fructificari et multiplicari’; ‘benedici’ significat donari omnibus bonis, ut in Parte Prima ostensum n. 981, 1096, 1420, 1422; ‘fructificari’ significat bona fidei quibus donarentur, et ‘multiplicari’ vera inde, ut etiam in Parte Prima ostensum, n. 43, 55, 913, 983.

[2] Quinam caelestes sunt et quinam spirituales, prolixum foret 1 hic describere; prius descripti sunt quae videantur, ut n. 81, 597, 607, 765, 2069, 2078, et pluries alibi: in genere caelestes sunt qui amorem in Dominum habent ac spirituales qui charitatem erga proximum; quae distinctio sit inter habere amorem in Dominum et charitatem erga proximum, videatur supra n. 2023: caelestes sunt qui in affectione boni ex bono sunt, at spirituales qui in affectione boni ex vero: omnes ab initio fuerunt caelestes quia in amore in Dominum, inde acceperunt perceptionem qua percipiebant bonum, non ex vero, sed ex affectione boni;

[3] sed postea cum amor in Dominum non talis factus, successerunt spirituales, et spirituales homines tunc dicti, quando in amore erga proximum seu in charitate fuerant; sed amor erga proximum seu charitas implantabatur per 2 verum, et sic acceperunt conscientiam secundum quam agebant, non ex affectione boni sed ex affectione veri; charitas apud eos apparet sicut affectio boni sed est affectio veri; ex apparentia usque vocatur charitas etiam bonum sed est bonum fidei eorum; hi sunt qui intellecti sunt a Domino apud Johannem, Ego sum ostium, per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascuum inveniet:... Ego sum Pastor bonus, et cognosco Meos, et cognoscor a Meis; ... et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc, etiam illas oportet Me adducere, vocemque Meam audient, et fiet unus grex, et unus Pastor, 10:9, 14, 16.

Mga talababa:

1. The Manuscript inserts nimis.

2. The Manuscript inserts illis a Domino.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.