Bibeln

 

Leviticus 13

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens :

2 Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus.

3 Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua : plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur.

4 Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus :

5 et considerabit die septimo : et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.

6 Et die septimo contemplabitur : si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est : lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.

7 Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit : adducetur ad eum,

8 et immunditiæ condemnabitur.

9 Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,

10 et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit :

11 lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ immunditiæ est.

12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,

13 considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit : eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.

14 Quando vero caro vivens in eo apparuerit,

15 tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur : caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.

16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,

17 considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.

18 Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,

19 et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.

20 Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum : plaga enim lepræ orta est in ulcere.

21 Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus :

22 et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ ;

23 sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.

24 Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,

25 considerabit eam sacerdos : et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est.

26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,

27 et die septimo contemplabitur : si creverit in cute lepra, contaminabit eum.

28 Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ.

29 Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.

30 Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est.

31 Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum : recludet eum septem diebus,

32 et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis :

33 radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis.

34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum : lotisque vestibus suis, mundus erit.

35 Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,

36 non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.

37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.

38 Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,

39 intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.

40 Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est :

41 et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.

42 Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,

43 et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiæ lepræ, quæ orta est in calvitio.

44 Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,

45 habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.

46 Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.

47 Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit,

48 in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,

49 si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti :

50 qui consideratam recludet septem diebus :

51 et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est : pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa :

52 et idcirco comburetur flammis.

53 Quod si eam viderit non crevisse,

54 præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.

55 Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.

56 Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.

57 Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi.

58 Si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt.

59 Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari.

   

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #716

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

716. Quod per ‘septena’ significentur sancta, constat ab illis quae prius de septimo die seu sabbato dictum, n. 84-87, quod nempe Dominus sit Septimus Dies, et ex Ipso omnis caelestis Ecclesia, seu homo, immo ipsum caeleste quod quia est solius Domini, est sanctissimum; inde ‘septem’ in Verbo significant sanctum, et quidem in sensu interno prorsus nihil quod ex numero, ut hic; nam qui in sensu interno sunt, ut angeli et spiritus angelici, ne quidem sciunt quid numerus, proinde quid septem; ideo nusquam hic significatur quod acciperentur de omni bestia munda septem paria, seu quod tantum boni respective ad malum, ut septem ad bina, haberet; sed quod voluntaria, quibus instructus hic homo Ecclesiae fuit, essent bona quae sancta, per quae, ut prius dictum, potuisset regenerari.

[2] Quod ‘septem’ significent sanctum seu sancta, constare potest a ritualibus in Ecclesia repraesentativa, ubi septenarium toties occurrit, sicut ‘quod de sanguine et oleo spargeretur septem vicibus’; ut in Levitico, Sumpsit Moses oleum unctionis unxitque’ habitaculum et omnia quae in illo, sanctificavitque illa, et sparsit de illo super altare septem vicibus, et unxit altare et omnia vasa ejus ad sanctificandum illa, 8:10, 11;

ubi ‘septem vices’ nihil prorsus significavissent nisi ita repraesentaretur sanctum; ‘oleum’ ibi significat sanctum amoris: et alibi, Cum intraret Aharon in Sanctum, ... accipiet de sanguine juvenci, et sparget digito suo super facies propitiatorii orientem versus, et ad facies propitiatorii sparget septem vicibus de sanguine digito suo: similiter ad altare, Sparget super illud de sanguine digito suo septem vicibus, et mundabit illud, et sanctificabit illud, Lev. 16:14, 19;

ubi omnia et singula significant Ipsum Dominum, proinde sanctum amoris, tam scilicet ‘sanguis’ quam ‘propitiatorium’, ut et ‘altare’, tum ‘oriens, versus quem spargeretur sanguis’, proinde etiam ‘septem:’

[3] in sacrificiis similiter, de quibus in Levitico 1 ,

Si anima peccaverit per errorem, ... et si sacerdos unctus peccaverit ad reatum populi, ... mactabit juvencum coram Jehovah, ... et intinget sacerdos digitum suum in sanguine, et sparget de sanguine septem vicibus coram Jehovah versus velum Sancti, Leviticus 4:2, 3, 4, 6;

ubi similiter ‘septem’ significant sanctum, quia de expiatione, quae solius est Domini, ita de Domino, agitur. Similia quoque instituta sunt circa mundationem leprae, de qua in Levitico, Ex volucris sanguine, ligno cedri, et coccineo, et hyssopo, sparget sacerdos super mundandum a lepra septem vicibus, et mundabit eum; ... similiter de oleo, quod super vola ejus sinistra, septem vicibus coram Jehovah.... Similiter in domum ubi lepra, ex ligno cedri, et hyssopo, et coccineo, et sanguine volucris sparget septem vicibus, 14:6, 7, 27, 51;

ubi quisque videre potest quod nihil prorsus sit in ligno cedri, coccineo, hyssopo, oleo, sanguine volucris, ita nec in septem, nisi inde quod per illa repraesentarentur sancta; si sancta inde abstrahis, manet mortuum quid, aut profanum idololatricum; sed cum significantur sancta, tunc cultus inibi est Divinus, qui est internus, et modo repraesentatur per externa: non quidem potuerunt scire Judaei quid significarent, sic nec quisquam hodie, quid lignum cedri, quid hyssopus, quid coccineum, quid avis, usque si modo voluissent cogitare quod sancta involverent quae nescirent, et sic coluissent Dominum, seu Messiam venturum, Qui sanaret eos ab eorum ‘lepra’, hoc est, a profanatione sancti, salvari potuissent; nam qui ita cogitant et credunt, in altera vita instruuntur ilico, si desiderant, quid omnia et singula repraesentaverint.

[4] Similiter de ‘vacca rufa’, Quod acciperet sacerdos de sanguine digito suo, et spargeret versus facies tentorii conventus de sanguine ejus septem vicibus, Num. 19:4.

Quia ‘septimus dies’ seu ‘sabbatum’ significabat Dominum, et ab Ipso caelestem hominem, et ipsum caeleste, septimus dies in Ecclesia Judaica prae omnibus ritibus sanctissimus erat; inde ‘sabbatum sabbati anno septimo’, Lev. 25:4;

tum ‘jubilaeum, quod proclamaretur post septem sabbata annorum, seu post septem annos septem vicibus’, Lev. 25:8, 9. Quod ‘septenum’ in supremo sensu significet Dominum, et inde sanctum amoris, constare potest etiam a candelabro aureo, et septem ejus lucernis, de quibus, Exod. 25:31-33, 37; 37:17-19, 23; Num. 8:2, 3; Zach. 4:2;

de quibus ita apud Johannem, Septem candelabra aurea; in medio septem candelabrorum similis Filio hominis, Apocalypsis 1, 12, 13;

ubi clarissime constat quod ‘candelabrum cum septem lucernis’ significet Dominum, et quod ‘lucernae’ sint sancta amoris seu caelestia, quare etiam septem fuerunt;

[5] et apud eundem,

E throno exibant... septem lampades ignis ardentes coram throno, quae sunt septem spiritus Dei, Apoc. 4:5;

hic ‘septem lampades quae exiverunt e throno Domini’, sunt septem lucernae. Similiter se habet ubi septenarius numerus occurrit apud Prophetas, ut apud Esaiam,

Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, in die quo obligabit Jehovah fracturam populi Sui, 30:26;

ubi ‘lux septupla, sicut lux septem dierum’ nusquam significat septuplum, sed sanctum amoris significati per ‘solem’. Videatur etiam, quod de septenario numero prius dictum et ostensum, cap. iv vers. 15. Ex his quoque manifeste constat quod ‘numeri’ in Verbo, quicumque sunt, nusquam significent numeros, ut prius quoque, cap. vi ad vers. 3, ostensum.

Fotnoter:

1. Numeris in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.