Bibeln

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Från Swedenborgs verk

 

Vera Christiana Religio #83

Studera detta avsnitt

  
/ 853  
  

83. Quod aliquis Filius ab aeterno natus descenderit et Humanum assumserit, prorsus ut erroneum cadit et dissipatur ex locis in Verbo, in quibus Ipse Jehovah dicit, quod Ipse Salvator et Redemptor sit, quae sunt sequentia, "Nonne EGO JEHOVAH, et non amplius Deus praeter Me, Deus justus et SALVATOR NON PRAETER ME," Esaias 45:21-22. EGO JEHOVAH ET NON PRAETER ME SALVATOR, Esaias 43:11. EGO JEHOVAH DEUS TUUS, et Deum praeter Me non agnosces, et SALVATOR NON PRAETER ME, Hoschea 12:4. Ut sciat omnis caro, quod EGO JEHOVAH SALVATOR TUUS ET REDEMPTOR TUUS, Esaias 49:26; 60:16. Quod ad REDEMPTOREM NOSTRUM, JEHOVAH ZEBAOTH NOMEN IPSIUS, Esaias 47:4. REDEMPTOR EORUM FORTIS, 1 JEHOVAH ZEBAOTH NOMEN IPSIUS, Jeremias 50:34. JEHOVAH 2 Petra mea, et REDEMPTOR MEUS, 3 Psalmus 19:15. 4 Sic dixit JEHOVAH REDEMPTOR TUUS, Sanctus Israelis, 5 Ego JEHOVAH DEUS TUUS, Esaias 48:17; 43:14, 6 49:7. Sic dixit JEHOVAH REDEMPTOR TUUS; Ego JEHOVAH faciens omnia, et solus a Me Ipso, Esaias 44:24. Sic dixit JEHOVAH Rex Israelis, et REDEMPTOR EJUS JEHOVAH ZEBAOTH, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus, Esaias 44:6. TU JEHOVAH Pater noster, REDEMPTOR NOSTER a saeculo Nomen tuum, Esaias 63:16. Cum misericordia aeternitatis miserebor, sic dixit REDEMPTOR TUUS JEHOVAH, Esaias 54:8. REDEMERAS me JEHOVAH VERITATIS, Psalmus 31:6. 7 Speret Israel in JEHOVAH, quia cum JEHOVAH Misericordia, plurima cum Ipso REDEMPTIO; Ille REDIMET Israelem ab omnibus iniquitatibus ejus, Psalmus 130:7-8. JEHOVAH ZEBAOTH nomen Ipsius, 8 et REDEMPTOR TUUS Sanctus Israelis, DEUS TOTIUS TERRAE VOCABITUR, Esaias 54:5. Ex his locis et perplurimis aliis, omnis homo, cui oculi, et Mens per oculos aperta est, videre potest, quod Deus, qui unus est, descenderit, et Homo factus sit, propter finem, ut Redemptionem ageret; quis hoc non videre potest ut in luce matutina, dum attendit ad ipsa illa effata Divina, quae adducta sunt: at vero qui in umbra noctis sunt ex confirmatione pro nativitate alterius Dei ab aeterno, ac de hujus descensu et Redemptione, illi ad Divina illa Effata claudunt palpebras, et sub illis cogitant, quomodo illa applicent ad sua falsa et pervertant.

Fotnoter:

1. Prima editio: EORUM, FORTIS.
2. Prima editio: Jehovah.
3. Prima editio: Redemptor meus.
4. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 19:14 apud Biblia Anglica.

5. Prima editio: Isralis.
6. Prima editio: 24.
7. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 31:5 apud Biblia Anglica.

8. Sic Biblia Hebraica et alibi. Prima editio: JEHOVAH DEUS.

  
/ 853  
  

Bibeln

 

Esaias 43

Studie

   

1 Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël : Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo ; meus es tu.

2 Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te ; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.

3 Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Ægyptum, Æthopiam, et Saba pro te.

4 Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua.

5 Noli timere, quia ego tecum sum ; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te.

6 Dicam aquiloni : Da ; et austro : Noli prohibere ; affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ.

7 Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.

8 Educ foras populum cæcum, et oculos habentem ; surdum, et aures ei sunt.

9 Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet ? Dent testes eorum, justificentur, et audiant et dicant : Vere.

10 Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi ; ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum ; ante me non est formatus Deus, et post me non erit.

11 Ego sum, ego sum Dominus ; et non est absque me salvator.

12 Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci, et non fuit in vobis alienus : vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus.

13 Et ab initio ego ipse ; et non est qui de manu mea eruat. Operabor, et quis avertet illud ?

14 Hæc dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël : Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldæos in navibus suis gloriantes.

15 Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israël, rex vester.

16 Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam ;

17 qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum ; simul obdormierunt, nec resurgent ; contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.

18 Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.

19 Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea ; ponam in deserto viam, et in invio flumina.

20 Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones, quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo.

21 Populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit.

22 Non me invocasti, Jacob ; nec laborasti in me, Israël.

23 Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me ; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi præbui in thure.

24 Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me ; verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.

25 Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor.

26 Reduc me in memoriam, et judicemur simul : narra si quid habes ut justificeris.

27 Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me :

28 et contaminavi principes sanctos ; dedi ad internecionem Jacob, et Israël in blasphemiam.