Bibeln

 

Hoschea 13

Studie

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Från Swedenborgs verk

 

Apocalypsis Revelata #573

Studera detta avsnitt

  
/ 962  
  

573. "Et pedes ejus sicut ursi," significat plenam fallaciis ex Sensu literae Verbi lecto sed non intellecto. - Per "pedes" significatur naturale quod est ultimum, super quo haeresis illa, quae per "pardum" intelligitur, subsistit et quasi ambulat, et hoc est Sensus literae Verbi; et per "ursum" significantur illi qui Verbum legunt et non intelligunt, unde illis fallaciae sunt. Quod hi per "ursos" significentur, patuit mihi ex ursis visis in mundo spirituali, et ex quibusdam ibi indutis pelle ursina, qui omnes fuerunt qui legerunt Verbum et non aliquod verum doctrinale ibi viderunt, tum etiam qui confirmaverunt apparentias veri ibi, unde fallaciae: apparent ibi ursi noxii, et ursi non noxii, et quoque albi, sed distinguuntur per capita; quae non noxiis sunt, assimilantur capitibus vitulorum aut ovium. Per "ursos," tales aut talia significantur in sequentibus locis:

"Semitas Meas evertit, Ursus insidians Mihi, leo in latibulis, vias Meas pervertit, posuit Me desolatum," (Threni 3:9-11); 1

"Occurram illis 2 sicut Ursus orbatus, et consumam ibi sicut immanis leo, fera agri discindet illos," (Hoschea 13:7-8); 3

"Cubabit vitulus et leo juvenis, ac juvenca et Ursus pascent, (Esaias 11:6-7). 4

Bestia altera ascendens ex mari "similis Urso, et tres costae in ore inter dentes ejus," (Daniel 7:5).

Per Leonem et Ursum, quos percussit David, apprehendens barbam ejus, (1 Samuelis 17:34-37),

simile significatur; pariter 2 Samuelis 17:8. Quod in illis locis dicatur "leo et ursus," est quia per "leonem" significatur falsum destruens vera Verbi, et per "ursum" significantur fallaciae, quae etiam destruunt, sed non tantum; quare dicitur apud Amos,

Dies Jehovae, dies tenebrarum et non lucis, est sicut qui fugit Leonem incidit in Ursum," (5:18-19).

Legitur in libro 2 Regum, quod Elisaeus illusus sit a pueris, et dictus Calvus, et quod ideo quadraginta duo pueri discerpti sint a duabus Ursis e sylva, (2:23-24);

hoc factum est, quia Elisaeus repraesentabat Dominum quoad Verbum (298); et quia "calvities" significabat Verbum absque Sensu literae, ita non aliquid (47); ac numerus "quadraginta duo" blasphemiam (583); et "ursae" significabant Sensum literae Verbi quidem lectum sed non intellectum.

Fotnoter:

1. 9-11 pro "8 ad 11"

2. illis pro "illi"

3. xiii. pro "iii."

4. 6, 7 pro "5, 6"

  
/ 962  
  

Bibeln

 

Romanos 6

Studie

   

1 Quid ergo dicemus ? permanebimus in peccato ut gratia abundet ?

2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ?

3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ?

4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.

5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.

6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.

7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.

8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,

9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur.

10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.

11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.

12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.

13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiæ Deo.

14 Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia.

15 Quid ergo ? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit.

16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam ?

17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.

18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ.

19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in santificationem.

20 Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.

21 Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? nam finis illorum mors est.

22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in santificationem, finem vero vitam æternam.

23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.