Bibeln

 

Genesis 6

Studie

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #681

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

681. Quid cibus caelestis et spiritualis, sciri quam optime potest in altera vita; vita angelorum et spirituum non sustentatur aliquo cibo quali in mundo, sed ‘ex unoquovis verbo quod exit ex ore Domini’, sicut Ipse Dominus docet, Matth. 4:4;

hoc ita se habet: Dominus solus est vita omnium; ex Ipso veniunt omnia et singula quae angeli et spiritus cogitant, loquuntur et faciunt; non solum quae angeli, et spiritus boni, sed etiam quae spiritus mali; quod mala loquantur et faciant, est causa quia omnia bona et vera quae sunt Domini, ita recipiant et pervertant; qualis forma recipientis, talis receptio et affectio; comparari hoc potest objectis variis quae solis lucem recipiunt, et secundum formam et partium dispositionem et determinationem vertunt receptam lucem in colores injucundos et tetros, cum alia objecta in colores jucundos et pulchros. Ita universum caelum et universus mundus spirituum vivit ex omni quod egreditur ex ore Domini, et quisque suam vitam inde habet; immo non solum caelum et mundus spirituum, sed etiam universum genus humanum; scio quod non credituri sint, sed usque ex annorum continua experientia asseverare possum quod verissimum: spiritus mali in mundo spirituum nec credere volunt quod ita sit; quare iis pluries ad vivum demonstratum est, usque adeo ut cum indignatione fassi sint quod ita se res habeat: si angeli, spiritus, et homines, hoc cibo privarentur, momento exspirarent.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.