Bibeln

 

Genesis 37

Studie

   

1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.

2 Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.

3 Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.

4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.

6 Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :

7 putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.

8 Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.

9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.

10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?

11 Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.

12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,

13 dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,

14 Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :

15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.

16 At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges.

17 Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.

18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :

19 et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :

20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.

21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :

22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.

23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :

24 miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.

25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.

26 Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?

27 melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.

28 Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum.

29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :

30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?

31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt :

32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.

33 Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.

34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.

35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,

36 Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.

   

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #10292

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

10292. ‘Stacten’: quod significet affectionem veri sensualis, constat ex significatione ‘stactes’ quod sit verum sensuale; quod sit affectio istius veri, est ex fragrantia, nam odor significat perceptivum odor fragrans perceptivum gratum, et odor taetre olens perceptivum ingratum; et 1 omne gratum et ingratum perceptionis est ex affectione quae amoris, et secundum illam, videatur n. 925, 1514, 1517-1519, 3577, 4624-4634, 4748, 5621, 10054. In genere sciendum est quod omnia quaecumque sunt in regno vegetabili, tam quae ferunt silvae quam quae ferunt horti, agri, 2 campi, sicut arbores, sementes, flores, gramina, 3 et legumina, in genere et in specie, significent spiritualia et caelestia 4 ; causa quod ita sit, est quia universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini, videatur in locis citatis n. 9280.

[2] Quod ‘stacte’ sit affectio veri sensualis, est quia primo loco nominatur, sunt enim quattuor aromata ex quibus suffimentum conficiebatur, sicut etiam quattuor aromata ex quibus oleum unctionis parabatur; et quod primo loco nominatur, hoc maxime externum est; sicut id quod primo loco ad praeparationem olei unctionis nominatum est, quod erat myrrha optima; quod id sit perceptio veri sensualis, videatur supra, n. 10252.

[3] Quod quattuor aromata ad praeparationem utriusque tam olei quam suffimenti sumpta fuerint, erat causa quia significabant vera in suo ordine, ab externo 5 ad intimum; et apud hominem ita quoque succedunt, est enim homini externum, quod externus homo vocatur, et internum quod internus homo, et in utroque est exterius et interius; maxime externum vocatur sensuale; hoc itaque est quod per ‘stacten’ significatur. Quid sensuale et quale, videatur n. 9996, 10236. Quod ‘stacte’ sit affectio veri sensualis, ex aliis locis in Verbo non confirmari potest, quia non alibi 6 memoratur; sed stacte alius generis, quod etiam alia voce in lingua originali exprimitur, memoratur inter 7 illa aromata quae delata sunt in Aegyptum, Gen. 37:25, 43:11, et quae ad Aegyptum delata sunt involvunt talia quae in externo seu naturali homine sunt, quoniam per ‘Aegyptum’ significatur scientificum, quod 8 est naturalis hominis, videatur in locis citatis n. 9391.

Fotnoter:

1. omne gratum et ingratum est ex affectione quae amorum quod percipitur altered to omnis perceptio grati et ingrati

2. The Manuscript inserts et.

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. The Manuscript inserts, inde est quod toties memorentur talia.

5. The Manuscript inserts usque.

6. The Manuscript deletes occurrit, and inserts mentionatur in the Manuscript, mentionatur, in the First Latin Edition.

7. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

8. externi seu

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.