Bibeln

 

Ezechiel 25

Studie

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.

3 Et dices filiis Ammon : Audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixisti : Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est ; et super terram Israël, quoniam desolata est ; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :

4 idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hæreditatem : et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua : ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.

5 Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum : et scietis quia ego Dominus.

6 Quia hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,

7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram : et scies quia ego Dominus.

8 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixerunt Moab et Seir : Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :

9 idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,

10 filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in hæreditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.

11 Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus.

12 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis :

13 idcirco hæc dicit Dominus Deus : Extendam manum meam super Idumæam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro : et qui sunt in Dedan gladio cadent.

14 Et dabo ultionem meam super Idumæam per manum populi mei Israël, et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.

15 Hæc dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres,

16 propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimæ regionis,

17 faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore : et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.

   

Från Swedenborgs verk

 

Apocalypsis Explicata #276

Studera detta avsnitt

  
/ 1232  
  

276. VERSUS 6 (a med.), 7, 8.

"Et in medio throni et circum thronum quatuor Animalia plena oculis ante et retro. Et Animal primum simile leoni, et secundum Animal simile vitulo, et tertium Animal habens faciem sicut homo, et quartum Animal simile aquilae volanti. Et quatuor Animalia, singula per se, habebant alas sex in circuitu, et intus 1 plena erant oculis, et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus."

"Et in medio throni et circum thronum quatuor Animalia plena oculis ante et retro", significat custodiam et providentiam Domini ne interiores caeli adeantur nisi a bono amoris et charitatis, ut inferiora, quae inde pendent, in ordine sint (n. 277).

7. "Et Animal primum simile leoni", significat apparentiam in ultimis quoad potentiam et effectum Divini Veri procedentis a Domino (n. 278); "et secundum Animal simile vitulo", significat apparentiam in ultimis Divini Boni quoad tutelam (n. 279); "et tertium Animal habens faciem sicut homo", significat in ultimis apparentiam Divinae custodiae et providentiae quoad sapientiam (n. 280); "et quartum Animal simile aquilae volanti", significat in ultimis apparentiam Divinae custodiae et providentiae quoad intelligentiam et quoad circumspectionem undequaque (n. 281, 282).

8. "Et quatuor Animalia, singula per se, habebant alas sex in circuitu", significat apparentiam Divini spiritualis undequaque circum Divinum caeleste (n. 283); "et intus 2 plena erant oculis", significat Divinam providentiam et custodiam (n. 284); "et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, sanctus, sanctus", significat sanctissimum quod procedit a Domino (n. 285); "Dominus Deus omnipotens, qui erat et qui est et qui venturus", significat qui infinitus et aeternus (n. 286).

Fotnoter:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Bibeln

 

Ezechiel 26:15-18

Studie

      

15 Hæc dicit Dominus Deus Tyro : Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulæ ?

16 Et descendent de sedibus suis omnes principes maris : et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore : in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :

17 et assumentes super te lamentum, dicent tibi : Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi ?

18 Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex te.