Bibeln

 

Exodus 24

Studie

   

1 Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.

2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo.

3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus.

4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.

5 Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.

6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare.

7 Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.

8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.

9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël :

10 et viderunt Deum Israël : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est.

11 Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.

12 Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi : ut doceas eos.

13 Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei,

14 senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos.

15 Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,

16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.

17 Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël.

18 Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.

   

Från Swedenborgs verk

 

Arcana Coelestia #9298

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

9298. ‘Non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei’: quod significet quod cultus Domini ex veris Ecclesiae non commiscendus sit cum falsis ex malo, constat ex significatione ‘sacrificare’ et ‘sacrificii’ quod sit cultus Domini, de qua n. 922, 923, 2180, 2805, 2807, 2830, 3519, 6905, 8680, 8936, ex significatione ‘fermentati’ quod sit falsificatum et falsum ex malo, de qua n. 2342, 7906, 8051, 8058, et ex significatione ‘sanguinis’ quod sit verum ex bono, ita verum Ecclesiae, de qua n. 4735, 1 6978, 7317, 7326, 7846, 7850, 7877, 9127; inde patet quod per ‘non sacrificabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei’ significetur quod cultus Domini ex veris Ecclesiae non commiscendus sit cum 2 falsis ex malo; quid falsum ex malo et falsum non ex malo, videatur n. 1679, 2408, 4729, 6359, 7272, 8298, 9258.

[2] Quod vera ex bono, quae sunt vera Ecclesiae, non commiscenda sint cum falsis ex malo, est quia prorsus non concordant, sunt enim contraria, unde conflictus, ex 3 quo vel peribit bonum vel dissipabitur malum, est enim bonum ex caelo, hoc est, per caelum a Domino, et est malum ex inferno; dantur quidem vera apud malos et quoque falsa apud bonos, sed vera apud malos non commiscentur cum falsis ex malo apud eos quamdiu solum in memoria sunt et serviunt pro mediis ad malum, tamdiu enim absque vita sunt; sed si vera falsificantur ad favendum malo, quod etiam fit per sinistram interpretationem, tunc commiscentur, unde profanatio veri; quae qualis sit, videatur n. 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3489, 4601, 6348, 4 6595, 6959, 6963, 6971, 8394, 8943, 9188.

[3] Quod prohibitum fuerit sacrificare super fermentato, patet ab hac lege de minha, quae simul cum sacrificio super altari adolebatur, de qua ita apud Moschen, Omnis minha quam adferetis Jehovae non conficietur fermentata, et ullum fermentum et ullum mel non, de quo adoleatis ignitum Jehovae, Lev. 2:11.

Ex his constat 5 quod profanatio veri significetur per hanc legem 6 ; ideo quoque dicitur ‘sanguis sacrificii’, non sacrificium, quia ‘sanguis’ est verum ex bono.

Fotnoter:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. ex

3. in

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. patet

6. The Manuscript inserts de sacrificando super fermentato sanguinem sacrificii.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.