Bibeln

 

1 Samuelis 10

Studie

   

1 Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus, et deosculatus est eum, et ait : Ecce, unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus, qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem.

2 Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie, dicentque tibi : Inventæ sunt asinæ, ad quas ieras perquirendas : et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit : Quid faciam de filio meo ?

3 Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres hædos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.

4 Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.

5 Post hæc venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum : et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.

6 Et insiliet in te Spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium.

7 Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.

8 Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas : septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias.

9 Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa hæc in die illa.

10 Veneruntque ad prædictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei : et insiluit super eum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum.

11 Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem : Quænam res accidit filio Cis ? num et Saul inter prophetas ?

12 Responditque alius ad alterum, dicens : Et quis pater eorum ? Propterea versum est in proverbium : Num et Saul inter prophetas ?

13 Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum.

14 Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus : Quo abistis ? Qui responderunt : Quærere asinas : quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem.

15 Et dixit ei patruus suus : Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.

16 Et ait Saul ad patruum suum : Indicavit nobis quia inventæ essent asinæ. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel.

17 Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha :

18 et ait ad filios Israël : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ego eduxi Israël de Ægypto, et erui vos de manu Ægyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.

19 Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris : et dixistis : Nequaquam : sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias.

20 Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, et cecidit sors tribus Benjamin.

21 Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri, et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quæsierunt ergo eum, et non est inventus.

22 Et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus : Ecce absconditus est domi.

23 Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde : stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.

24 Et ait Samuel ad omnem populum : Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait : Vivat rex.

25 Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino : et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.

26 Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa : et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda.

27 Filii vero Belial dixerunt : Num salvare nos poterit iste ? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera : ille vero dissimulabat se audire.

   

Från Swedenborgs verk

 

De Coelo et de Inferno #76

Studera detta avsnitt

  
/ 603  
  

76. At sciendum est, quod angeli non possint videri homini per oculos corporis ejus, sed per oculos spiritus qui est in homine, 1 quia is est in spirituali mundo, et omnia corporis in naturali; simile videt simile, quia ex simili praeterea organum visus corporis, quod est oculus, tam crassum est, ut ne quidem videat minora naturae nisi per vitra optica, ut cuivis notum est inde minus adhuc illa quae supra naturae sphaeram sunt, qualia sunt omnia quae in spirituali mundo sed haec usque videntur ab homine, cum is abducitur a visu corporis, et aperitur visus spiritus ejus, quod etiam momento fit, cum placet Domino ut videantur; et tunc homo non aliud scit quam quod videat illa oculis corporis: ita angeli visi sunt Abrahamo, Loto, Manoacho, et Prophetis; ita quoque visus est Dominus post resurrectionem discipulis: simili modo etiam mihi visi sunt angeli. Quia prophetae ita viderunt, ideo dicti sunt "videntes" et "aperti oculis (1 Samuelis 9:9; Numeri 24:3; 2 ac facere ut ita videant, dictum est "aperire oculos," ut factum est puero Elisaei, de quo ita legitur,

"Orans Elisaeus dixit, Jehovah, aperi quaeso oculos ejus ut videat; et aperiente Jehovah oculos pueri ejus, vidit quod ecce mons ille plenus equis et curribus igneis circa Elisaeum," (2 Regnum 6:17).

Fotnoter:

1. [Swedenborg's footnote] Quod homo quoad interiora sua sit spiritus (1594). Et quod spiritus ille sit ipse homo, et quod ex illo corpus vivat (447, 4622, 6054).

2. [Editor's footnote] xxiv. pro "xxiii."

  
/ 603