6065. ‘ 1 Greges eorum et armenta eorum’: quod significet veri bona interiora et exteriora, constat ex significatione ‘gregum’ quod sint bona interiora, et ‘armentorum’ quod sint bona exteriora, de quibus n. 5913, 6048; quod sint veri bona quae significantur, est quia bonum spirituale quod repraesentatur per ‘Israelem’, est veri bonum, n. 4598. Bona quae in caelo et apud hominem, sunt ex duplici origine, nempe ex origine in voluntate et ex origine in intellectu; in bono ex origine in voluntate fuerunt Antiquissimi qui ab Ecclesia caelesti, at in bono ex origine in intellectu fuerunt Antiqui qui ab Ecclesia spirituali; in illo bono sunt qui in intimo seu tertio caelo, in hoc autem sunt qui in medio seu secundo caelo; quae et qualis differentia, pluries in explicationibus dictum est; bonum quod ex origine in voluntate, est bonum ex quo verum, at bonum quod ex origine in intellectu, est bonum quod ex vero seu bonum veri; hoc bonum in se non est nisi quam verum actu.
Fotnoter:
1. see page 447, footnote 1