Arcana Coelestia #7343

Av Emanuel Swedenborg

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

7343. ‘Et foderunt omnes Aegyptii circum fluvium aquas ad bibendum’: quod significet pervestigationem veri quod applicarent falsis, constat a significatione ‘fodere’ quod sit pervestigatio, 1 de qua sequitur; 2 ex significatione ‘aquarum circum fluvium’ quod sint vera; quod ‘aquae circum fluvium’ sint vera, est quia illae erant extra fluvium, et 3 non factae sanguis 4 ; quod ‘aquae’ sint vera, videatur n. 739, 790, 5 2702, 3058, 3424, 4976, 5668; et ex significatione ‘bibere’ quod sit applicare falsis; quod ‘bibere’ sit 6 applicare, videatur n. 5709, qui enim bibit sibi applicat; sed sciendum quod applicatio fiat secundum quale et' statum ejus qui sibi applicat; qui in affectione veri est, is sibi applicat vera secundum statum et quale affectionis 7 ; qui in affectione falsi est, is cum applicat sibi vera, pervertit et falsificat illa; quod ex eo constare potest quod Divinum Verum influat apud 8 omnes, sed quod varietur apud unumquemvis secundum statum et quale vitae ejus; et inde quod infernales vertant illud in falsa, 9 similiter Divinum Bonum vertunt in malum, amores caelestes in amores diabolicos, misericordiam in odium et in crudelitatem, amorem conjugialem in adulteria, ita in contraria; ex causa quia quale et status vitae 10 eorum sunt contraria; inde est quod per ‘foderunt omnes Aegyptii circum fluvium’ significetur pervestigatio veri quod applicarent falsis.

[2] Quod verum vertatur in falsum, et bonum in malum, apud illos qui in falsis et malis sunt, 11 et quoque vicissim, patet a regula communi, quod puris sint omnia pura, et impuris omnia impura; hoc quoque ab illis quae in natura illustrari 12 potest: ut a luce quae a sole, lux illa candida est, at usque variatur secundum formas in quas influit, inde colores, et fit pulchra in pulchris formis, et impulchra in impulchris; illustrari etiam hoc potest ab insitione frondium in arboribus: frons insita communi stirpi fert suum fructum, 13 quare sucus arboris, ut primum in frondem insitam influit, variatur, et fit sucus frondis 14 aptus producendi 15 ejus folia et fructus; similiter se habet cum illis quae influunt apud hominem.

[3] Quod ‘fodere’ sit pervestigare, est quia per ‘aquam, fontem, puteum’, quae effodiuntur, significantur vera, quae non effodiuntur sed pervestigantur; quare etiam in lingua originali per eandem vocem cum illa applicatur veris, significatur investigare; in propheticis autem loco veri dicitur vel ‘aqua’ vel ‘fons’, et loco investigare dicitur ‘fodere’; talis enim est sermo propheticus, ut patet apud Moschen ubi agitur de ‘fonte Beer’, de quo Israel cecinit canticum hoc, Ascende fons, respondete super eo, fons quem foderunt principes, effoderunt primores populi, per legislatorem, baculis suis, Num. 21:16-18;

ibi per ‘fontem’ significatur doctrina veri Divini, per ‘fodere’ investigatio ejus.

Fotnoter:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. The Manuscript inserts vox quae exprimitur fodere in lingua originali etiam significat pervestigare;

3. The Manuscript inserts quae.

4. The Manuscript inserts, ita nondum falsificata.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. applicatio

7. The Manuscript inserts veri.

8. unumquemvis

9. tum quod

10. illorum est contrarii

11. The Manuscript inserts tum bonum in malum, .

12. possunt

13. et

14. The Manuscript inserts insitae.

15. nam non fert folia et fructus arboris stirpis communis sed suos

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.