Arcana Coelestia #6818

Av Emanuel Swedenborg

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

6818. EXODI CAPUT TERTIUM - DOCTRINA CHARITATIS

De proximo ulterius dicendum, nam absque cognitione proximi, non sciri potest quomodo charitas exercenda est. In praemissis ad caput praecedens dictum est quod unusquisque homo sit proximus, sed unus non similiter ac alter; et quod is proximus prae aliis sit qui in bono est, ita quod bonum quod apud hominem est 1 sit amandum; nam cum amatur bonum, amatur Dominus, Dominus enim est a Quo Bonum, Qui in Bono, et Qui ipsum Bonum.

Fotnoter:

1. The Manuscript places this before quod apud.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.