Arcana Coelestia #7628

Av Emanuel Swedenborg

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

7628. CAPUT X

1. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Veni ad Pharaonem; quia Ego aggravavi cor illius et cor servorum illius, propterea ut ponam signa Mea haec in medio illius.

2. Et propterea ut narres in auribus filii tui, et filii filii tui, quae operatus sum in Aegypto, et signa Mea quae posui in illis, et sciatis quod Ego JEHOVAH.

3. Et venit Moscheh et Aharon ad Pharaonem, et dixerunt ad illum, Ita dicit JEHOVAH DEUS Hebraeorum, Quousque renuis humiliari coram Me? dimitte populum Meum, et serviant Mihi.

4. Quia si renuis tu dimittere populum Meum, ecce Ego adduco cras locustam in terminum tuum.

5. Et obteget superficiem terrae, et non poterit videre terram, et comedet residuum evasionis relictae vobis a grandine; et comedet omnem arborem germinantem vobis ex agro.

6. Et replebuntur domus tuae, et domus omnium servorum tuorum, et domus omnium Aegyptiorum; quam non viderunt patres tui, et patres patrum tuorum, a die fuerunt super humo usque ad diem hunc: et respexit et exivit a cum Pharaone.

7. Et dixerunt servi Pharaonis ad illum, Quousque erit hoc nobis ad laqueum? dimitte viros, et serviant JEHOVAE DEO illorum; an nondum scis quod pereat Aegyptus?

8. Et reductus Moscheh et Aharon ad Pharaonem, et dixit ad illos, Ite, servite JEHOVAE DEO vestro; quis et quis eunt?

9. Et dixit Moscheh, Cum pueris nostris et cum senibus nostris ibimus, cum filiis nostris et cum filiabus nostris, cum grege nostro et cum armento nostro ibimus, quia festum JEHOVAE nobis.

10. Et dixit ad illos, Erit sic JEHOVAH cum vobis, quando dimisero vos et infantem vestrum; videte quod malum apud facies vestras.

11. Non ita, ite quaeso juvenes, et servite JEHOVAE, quia hoc vos quaeritis; et expulit illos ex faciebus Pharaonis.

12. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Extende manum tuam super terram Aegypti ob locustam, et ascendet super terram Aegypti, et comedet omnem herbam terrae, omne quod reliquit grando.

13. Et extendit Moscheh baculum suum super terram Aegypti, et JEHOVAH adduxit ventum orientalem in terram toto die illo et tota nocte; mane factum, et ventus orientalis attulit locustam.

14. Et ascendit locusta super omnem terram Aegypti, et quievit in omni termino Aegypti, gravis valde; ante illam non fuit ita locusta sicut illa, et post illam non erit ita.

15. Et obtexit superficiem totius terrae, et obtenebrata terra, et comedit omnem herbam terrae, et omnem fructum arboris, quem residuum fecit grando; et non residuum fuit ullum viride in arbore et in herba agri in tota terra Aegypti.

16. Et festinavit Pharao ad vocandum Moschen et Aharonem, et dixit, Peccavi JEHOVAE DEO vestro, et vobis.

17. Et nunc remitte quaeso peccatum meum, tantum hac vice, et supplicate JEHOVAE DEO vestro, et removeat desuper me tantum mortem hanc.

18. Et exivit a cum Pharaone, et supplicavit ad JEHOVAM.

19. Et convertit JEHOVAH ventum maris validum valde, et sustulit locustam, et conjecit illam mare Suph, non relicta locusta una in omni termino Aegypti.

20. Et obfirmavit JEHOVAH cor Pharaonis, et non dimisit filios Israelis.

21. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Extende manum tuam ad caelum, et erit caligo super terra Aegypti, et palpabit caligine.

22. Et extendit Moscheh manum suam ad caelum, et fuit caligo densa in tota terra Aegypti tribus diebus.

23. Non viderunt vir fratrem suum, et non surrexerunt quis de sub se tribus diebus; et omnibus filiis Israelis fuit lux in habitationibus illorum.

24. Et vocavit Pharaoh ad Moschen, et dixit, Ite, servite JEHOVAE; tantum grex vester et armentum vestrum subsistet; etiam infans vester ibit cum vobis.

25. Et dixit Moscheh, Etiam tu dabis in manum nostram sacrificia et holocausta, et faciemus JEHOVAE DEO nostro.

26. Et etiam pecus nostrum ibit cum nobis, non relinquetur ungula, quia de illo accipiemus ad serviendum JEHOVAE DEO nostro, et nos non scimus quo serviemus JEHOVAE, usque dum venimus illuc.

27. Et obfirmavit JEHOVAH cor Pharaonis, et non voluit dimittere illos.

28. Et dixit illi Pharao, Abi ab apud me, cave tibi ne addas videre facies meas, quia in die videre te facies meas morieris.

29. Et dixit Moscheh, Recte locutus es, non addam amplius videre facies tuas.

CONTENTA

In hoc capite in sensu interno continuatur adhuc de vastatione illorum qui infestant illos qui ab Ecclesia spirituali sunt; nunc agitur de vastationis nono et decimo statu seu gradu 1 , qui describuntur per locustam et per caliginem, per quas 2 significatur falsum ex malo devastans omnia quae sunt Ecclesiae apud illos.

Fotnoter:

1. The Manuscript inserts vastationis.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.