Arcana Coelestia #7625

Av Emanuel Swedenborg

Studera detta avsnitt

  
/ 10837  
  

7625. Idea de bono quod charitatis et de vero quod fidei formari potest ex sole et ejus luce; lux quae procedit a sole cum conjuncta est calori, quod fit tempore veris et aestatis, tunc omnia telluris germinant et vivunt; at cum in luce non est calor, ut tempore hiemis, tunc omnia telluris torpent et emoriuntur. In Verbo etiam Dominus comparatur soli; ac verum conjunctum bono, quod ab Ipso procedit, comparatur luci; et quoque in Verbo verum fidei vocatur ‘lux’, et bonum amoris vocatur ‘ignis’; est etiam amor ignis vitae, et fides lux vitae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.