Библија

 

Exodus 23:8

Студија

       

8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 9261

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

9261. ‘A verbo mendacii elongabis te’: quod significet aversationem pro falso ex malo, constat ex significatione ‘mendacii’ quod sit falsum 1 ex malo, de qua n. 8908, 9248; quod sit falsum ex malo, est quia id falsum elongandum est, trahit enim suam essentiam ex malo, et malum ac bonum sunt opposita, malum enim est ex inferno, et bonum est e caelo, et ibi a Domino; falsum autem non ex malo, quod est falsum ignorantiae, non est tale, videatur n. 1679, 2863, 4551, 4552, 4729, 2 4736, 6359, 7272, 7574, 8149, 8311, 8318 fin. , 9258; et ex significatione 'elongare se quod sit aversari. Quod elongatio sit aversatio, ducit causam ex elongationibus quae apparent in mundo spirituali, quod sint secundum dissimilitudines, dissidentias, et aversationes quoad illa quae vitae spiritualis sunt; qui enim ibi in uno loco apparent, illi in simili statu affectionum et inde cogitationum sunt, qui ut primum dissident, ab invicem separantur et elongantur, et hoc fit secundum gradum dissidentiae; hoc inde existit, quia spatia, sicut etiam tempora, in mundo spirituali sunt status, ac inde distantiae sunt diversitates statuum; sed usque coram visu externo ibi 3 status apparent ut spatia, et eorum diversitates ut distantiae; quod spatia et distantiae, ut et tempora sint status, videatur n. 1273-1277, 1376- 4 1381, 2625, 5 3356, 3387, 3404, 3638-3641, 4321, 4882, 6 7381, 9104; at quod usque apparentiae spatiorum et distantiarum sint, sed oriundae ex mutationibus status in interioribus, n. 7 5605; inde nunc patet quod ‘elongatio’ in sensu interno sit aversatio.

Фусноте:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Из Сведенборгових дела

 

Arcana Coelestia # 8311

Проучите овај одломак

  
/ 10837  
  

8311. ‘Audiverunt populi’: quod significet omnes qui in falso ex malo ubique, constat ex significatione ‘populorum’ quod sint qui in veris ex bono, et in opposito sensu qui in falsis ex malo, de qua n. 1259, 1260, 3295, 3581, 4619; in falsis ex malo dicitur ut distinguantur ab illis qui in falsis sunt et tamen in bono; in falsis et simul in bono sunt intra Ecclesiam qui in haeresibus et in vita boni, et extra Ecclesiam 1 omnes qui in bono; sed falsa apud hos non damnant nisi talia falsa sint quae contra bonum sunt, ac 2 ipsam vitam boni destruunt; falsa autem quae non sunt contra bonum in se quidem falsa sunt, sed respective ad bonum vitae, contra quod non sunt, 3 qualitatem falsi paene exuunt, quod fit per applicationem ad bonum; falsa enim talia applicari ad bonum possunt, et applicari ad malum; si ad bonum, mitia fiunt, at si ad malum, dura fiunt; nam falsa aeque ad bonum 4 applicari possunt, sicut vera ad malum, nam vera quaecumque per applicationes ad malum falsificantur; 5 sit pro exemplo: quod sola fides salvet, hoc in se falsum est, 6 imprimis apud malos qui sic excludunt bonum charitatis, 7 sicut quod prorsus nihil ad salutem conferat; at hoc falsum mitescit apud illos qui in bono vitae sunt, nam applicant id ad bonum, dicendo quod 8 sola fides salvet, sed quod non sit 9 fides nisi una cum fructu suo, consequenter nisi ubi bonum; ita in reliquis.

[2] In nunc sequentibus agitur de omnibus qui in falsis a malo et in malo a falsis fuerunt, et in infernum conjecti sunt 10 cum Dominus in mundum venit; sunt enim perplura genera mali, et inde quoque falsi, nam unumquodvis genus mali habet suum falsum sibi adjunctum; 11 falsum enim producitur a malo, et est malum in forma, plane sicut est intellectuale 12 apud hominem forma 13 voluntatis ejus, nam voluntas per intellectuale exserit se in luce, seque effigiat et format, 14 et sistit se per imagines, et has per ideas, et has iterum per voces. Haec dicta sunt ut sciatur quod plura genera mali sint et inde falsi; 15 illa primum descripta sunt per ‘Aegyptios’, nunc seu in his versibus per ‘habitatores Philisthaeae’, per ‘duces Edomi’, per ‘potentes Moabi’, et per ‘habitatores Canaanis’, de quibus dicitur quod consternatio et terror illos occupaverit, quia ‘audiverunt’ quod in infernum conjecti sint qui in fide separata a charitate et in vita mali, qui significati sunt per ‘Aegyptios’, et quod illi similiter in infernum dejiciendi sint, propterea ut illi qui in vero et bono tuti et inviolati possent transire et ad caelum perduci; ultimum hoc significatur per verba 16 versuum sequentium 16 et 17, haec, Cecidit super illos formido et pavor, in magnitudine brachii Tui exscinduntur sicut lapis, usque dum transibit populus Tuus, Jehovah, usque dum transibit populus hic, possedisti; introduces illos et plantabis illos in monte hereditatis Tuae loco ad habitare Te.

Фусноте:

1. The Manuscript has paene omnes then deleted paene.

2. The Manuscript inserts ita.

3. quale

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. sicut

6. The Manuscript places this after malos.

7. et dicant id nihil ad salvationem conferre

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. nisi sit

10. a Domino cum

11. nam falsum

12. hominis

13. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

14. sistitur

15. illa in hoc Capite descripta sunt per Aegyptios, in his versibus reliqua per Philistaeos, duces Edomi, potentes Moabi, et per habitatores Canaanis, de quibus dicitur quod consternatio et terror illos occupaverit, ex eo quod audirent illos qui significantur per Aegyptios, in infernum conjectos, et quod illi quoque postea similiter in infernum dejicerentur ut qui in vero et bono possent tuti et inviolati in coelum introduci,

16. Swedenborg first wrote versus sequentis 16; he then inserted 17 without amending to versuum sequentium.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.