De Bijbel

 

Genesis 3:23

Studie

       

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

De Bijbel

 

Esaias 65:25

Studie

       

25 Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.

Van Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #9990

Bestudeer deze passage

  
/ 10837  
  

9990. ‘Sume juvencum unum filium armenti’: quod significet purificationem naturalis seu externi hominis, constat ex significatione ‘juvenci’ quod sit bonum innocentiae et charitatis in naturali seu externo homine, de qua n. 9391; et quia dicitur ‘filius armenti’, significatur etiam verum illius boni, nam ‘filius’ est verum, et ‘armentum’ est naturale; quod ‘filius’ sit verum, videatur n. 489, 491, 533, 2623, 3373, 9807, et quod ‘armentum’ sit naturale, n. 2566, 5913, 8937; quod per 'juvencum filium armenti' 1 hic significetur purificatio naturalis seu externi hominis, est quia ille sacrificabatur, et per sacrificia significabatur purificatio a malis et falsis, seu expiatio, hic purificatio a malis et falsis quae in naturali 2 seu externo homine; purificatio autem in spirituali seu interno homine significatur per holocaustum ex ariete.

[2] Ut sciatur quid singula holocausta et sacrificia repraesentabant, sciendum est quod in homine sit externum et internum, et quod in utroque sit quod se refert ad verum et quod ad bonum; quapropter cum regenerandus est homo, regenerandus est quoad externum et quoad internum, et in utroque quoad verum et quoad bonum; sed antequam homo regenerari potest, purificandus est a malis et a falsis, nam illa obstant; purificationes externi hominis repraesentabantur per holocausta et sacrificia ex bovibus, juvencis, et hircis, purificationes autem interni hominis per holocausta et sacrificia ex arietibus, haedis, et capris, purificatio autem ipsius interni, quod intimum, ex agnis 3 ; quapropter ex ipsis animalibus quae sacrificabantur, constare potest quae purificatio seu expiatio repraesentabatur.

[3] Dicitur quae purificatio seu expiatio repraesentabatur, quia holocausta et sacrificia non purificabant seu expiabant hominem, sed modo purificationem seu expiationem repraesentabant, nam quis non scire potest 4 quod talia non aliquid mali et falsi apud hominem tollant, videantur loca ex Verbo, n. 2180; quod non sustulerint sed modo repraesentaverint, erat causa quia apud gentem Israeliticam et Judaicam institutum fuit repraesentativum Ecclesiae, per quod conjunctio facta est cum caelis, ac per caelos cum Domino, de qua re videantur quae in locis citatis n. 9320 fin. et n. 9380 ostensa sunt. Quid autem in specie repraesentabatur per holocausta et sacrificia ex juvencis, ex 5 arietibus, et ex agnis, videbitur in sequentibus hujus capitis, nam de illis ibi agitur.

Voetnoten:

1. The Manuscript places this before per.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. per boves, juvencos, et hircos, purificationes autem interioris hominis per arietes, capras, oves; et purificatio ipsius interni, quod intimum per agnos

4. scit

5. et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.